
Cap. XII
1Ideoque et nos tantam habentes im-
positam nubem testium, deponentes om-
ne pondus, et circumstans nos peccatum, per
patientiam curramus ad propositum nobis
certamen: 2aspicientes in Auctorem fidei, et
consummatorem Iesum, qui proposito sibi
gaudio sustinuit crucem, confusione conten-
pta, atque in dextera sedis Dei sedes. 3Re-
cogitate enim eum, qui talem sustinuit a pec-
catoribus adversum semetipsum contradi-
ctionem: ut ne fatigemini, animis vestris defi-
cientes. 4Nondum enim usque ad sangui-
nem restitistis, adversus peccatum repugnan-
tes: 5et obliti estis consolationis, quae vobis
tamquam filiis loquitur, dicens: Fili mi, noli
negligere disciplinam Domini: neque fatine-
ris dum ab eo argueris. 6Quem enim diligit
Dominus, castigat: flagellat autem omnem
filium, quem recipit. 7In disciplina perseve-
rate. Tamquam filiis vobis offert se Deus:
quis enim filius, quem non corripit pater?
8Quod si extra disciplinam
estis, cuius parti-
cipes facti sunt omnes: ergo adulteri, et non
filii estis. 9Deinde patres quidem carnis no-
strae, eruditores habuimus, et reverebamur
eos. Non multo magis obtemperabimus Pa-
tri spirituum, et vivemus? 10Et illi quidem in
tempore paucorum dierum, secundum vo-
luntatem suam erudiebant nos: hic autem
ad id, quod utile est in recipiendo sanctifica-
tionem eius. 11Omnis autem disciplina in
praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed
moeroris: postea autem fructum pacatissimum
exercitatis per eam, reddet iustitiae. 12Propter
quod remissas manus, et soluta genua, eri-
gite, 13et gressus rectos facite pedibus vestris:
ut non claudicans quis erret, magis autem sa-
netur. 14Pacem sequimini cum omnibus, et
sanctimoniam, sine qua nemo videbit deum:
15contemplantes nequis desit gratiae Dei ne
qua radix amaritudinis sursum germinans
impediat, et per illam inquinentur multi.
16Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau:
qui propter unam escam vendidit primitiva
sua: 17scitote enim quoniam et postea cupiens
hereditare benedictionem, reprobatus est:
non enim invenit poenitentiae locum, quam-
quam cum lacrymis inquisisset eam. 18Non
enim accesistis ad tractabilem montem, et
accensibilem ignem, et turbinem, et caligi-
nem, et procellam, 19et tubae sonum, et vo-
cem verborum, quam qui audierunt, excu-
saverunt se, ne eis, fieret verbum. 20Non enim
portabant quod dicebatur: Et si bestia teti-
gerit montem, lapidabitur. 21Et ita terribile
erat quod videbatur. Moyses dixit: exterri-
tus sum, et tremebundus. 22Sed accessistis ad
Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ie-
rusalem caelestem, et multorum millium An-
gelorum frequentiam, 23et Ecclesiam primiti-
vorum, qui conscripti sunt in caelis, et iudicem
omnium Deum, et spiritus iustorum perfe-
ctorum, 24et testamenti novi mediatorem Ie-
sum, et sanguinis aspersionem melius loquen-
tem quam Abel. 25Videte ne recusetis lo-
quentem. Si enim illi non effugerunt, recu-
santes eum, qui super terram loquebatur:
multo magis nos, qui de caelis loquentem no-
bis avertimus. 26Cuius vox movit terram tunc:
nunc autem repromittit, dicens: Adhuc se-
mel: et ego movebo non solum terram, sed
et caelum. 27Quod autem, Adhuc semel, di-
cit: declarat mobilium translationem tam-
quam factorum, ut maneant ea, quae sunt im-
mobilia. 28Itaque regnum immobile susci-
pientes, habemus gratiam: per quam servia-
mus placentes Deo, cum metu et reverentia.
29Etenim Deus noster ignis consumens est.
Cap. XIII
1Charitas fraternitatis maneat in vo-
bis. 2Et hospitalitatem nolite oblivi-
sci, per hanc enim latuerunt quidam, Ange-
lis hospitio receptis. 3Mementote vincto-
rum, tamquam simul vincti: et laborantium,
tamquam et ipsi in corpore morantes. 4Ho-
norabile connubium in omnibus, et tho-
rus immaculatus. Fornicatores enim, et
adulteros iudicabit Deus. 5Sint mores sine
avaritia, contenti praesentibus: ipse enim di-
xit:
Non te deseram, neque derelinquam.
6Ita ut confidenter dicamus: Dominus mihi
pagina successiva »