La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Orlando Furioso » Biblia Vulgata (1592) - p. 1179


stimonium consecutus est esse iustus, testi-
monium perhibente muneribus eius Deo,
et perillam defunctus adhuc loquitur. 5Fi-
de Henoc translatus est ne videret mortem,
et non inveniebatur: quia transtulit illum
Deus: ante translationem enim testimonium
habuit placuisse Deo. 6Sine fide autem im-
possibile est placere Deo. Credere enim
oportet accedentem ad deum quia est, et in-
quirentibus se remunerator sit. 7Fide Noe
responso accepto de iis, quae adhuc non vi-
debantur, metuens aptavit arcam in salutem
domus suae, per quam damnavit mundum:
et iustitiae, quae per fidem est, heres est insti-
tutus. 8Fide qui vocatur Abraham obedi-
vit in locum exire, quem accepturus erat in
hereditatem: et exiit, nesciens quo iret. 9Fi-
de demoratus est in Terra repromissionis,
tamquam in aliena, in casulis habitando cum
Isaac, et Iacob coheredibus repromissionis
eiusdem. 10Expectabat enim fundamenta
habentem civitatem: cuius artifex, et con-
ditor Deus. 11Fide et ipsa Sara sterilis virtu-
tem in conceptionem feminis accepit, etiam
praeter tempus aetatis: quoniam fidelem cre-
didit esse eum, qui repromiserat. 12Propter
quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo)
tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut
arena, quae est ad oram maris, innumerabi-
lis. 13Iuxta fidem defuncti funt omnes isti,
non acceptis repromissionibus, sed a longe
eas aspicientes, et salutantes, et confitentes,
quia peregrini, et hospites sunt super terram.
14Qui enim haec dicunt, significant se patriam
inquirere. 15Etsi quidem ipsius meminissent
de qua exierunt, habebant utique tempus re-
vertendi. 16Nunc autem meliorem appetunt,
id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus
vocari Deus eorum: paravit enim illis civi-
tatem. 17Fide obtulit Abraham Isaac, cum
tentaretur, et unigenitum offerebat, qui su-
sceperat repromissiones; 18ad quem dictum
est: Quia in Isaac vocabitur tibi semem: 19ar-
bitrans quia et a mortuis suscitare potens est
Deus: unde eum et in parabolam accepit.
20Fide et de futuris benedixit Isaac Iacob, et
Esau. 21Fide Iacob, moriens, singulos filiorum
Ioseph benedixit: et adoravit fastigium vir-
gae eius. 22Fide Ioseph, moriens, de profectio-
ne filiorum Israel memoratus est: et de ossi-
bus suis mandavit. 23Fide Moyses, natus, oc-
cultatus est mensibus tribus a parentibus
suis, eos quod vidissent elegantem infantem,
et non timuerunt regis edictum. 24Fide Moy-
ses grandis factus negavit se esse filium filiae
Pharaonis, 25magis eligens affligi cum popu-
lo Dei, quam temporalis peccati habere iucun-
ditatem, 26maiores divitias aestimans thesau-
ro Aegyptiorum, improperium Christi: aspi-
ciebat enim in remunerationem. 27Fide re-
liquit Aegyptum, non veritus animositatem
regis: invisibilem enim tamquam videns su-
stinuit. 28Fide celebravit pascha, et sangui-
nis effusionem: ne qui vastabat primitiva,
tangeret eos. 29Fide transierunt Mare rubrum
tamquam per aridam terram: quod experti
Aegyptii, devorati sunt. 30Fide muri Iericho
Corruerunt, circuitu dierum septem. 31Fide
Rahab meretrix non periit cum incredulis,
excipiens exploratores cum pace. 32Et quid
adhuc dicam? Deficiet enim me tempus
enarrantem de Gedeon, Barac, Samson,
Iephte, David, Samuel, et Prophetis: 33qui
perfidem vicerunt regna, operati sunt iusti-
tiam, adepti sunt repromissiones, obturave-
runt ora leonum, 34extinxerunt imperum ignis,
effugerunt aciem gladii, convalverunt de
infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra
verterunt exterorum: 35acceperunt mulieres
de resurrectione mortuos suos: alii autem
distenti sunt non suspicientess redemptio-
nem, ut meliorem invenirent resurrectio-
nem. 36Alii vero ludibria, et verbera exper-
ti, in super et vincula, et carceres: 37lapidati
sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gla-
dii mortui sunt, circuierunt in melotis, in-
pellibus caprinis, egentes, angustiati, affli-
cti: 38quibus dignus non erat mundus: in so-
litudinibus errantes, in montibus, et spelum-
cis, et in cavernis terrae. 39Et hi omnes testi-
monio fidei probati, non acceperunt repro-
missionem, 40Deo pro nobis melius aliquid
providente, ut non sine nobis consumma-
rentur.


pagina successiva »