
Praefatio ad lectorem
In multis, magnisque beneficiis, quae per sacram Tri-
dentinam Synodum Ecclesiae suae Deus contulit,
id in primis numerandum videtur, quod inter tot
Latinas editiones Divinarum Scripturam, solam
veterem ac vulgatam, quae longo tot saeculorum
usu in Ecclesia probata fuerat, gravissimo Decreto
authenticam declaravit. Nam, ut illud omittamus,
quod ex recentibus editionibus non paucae ad hae-
reses huius temporis confirmandas licenter detortae videbantur: ipsa certe
tanta versionum varietas, atque diversitas magnam in Ecclesia Dei confu-
sionem parere potuisset. Iam enim hac nostra aetate illud fere evenisse
constat, quod sanctus Hieronimus tempore suo accidisse testatus est, tot
scilicet fuisse exemplaria, quot codices; cum unusquisque pro arbitrio suo
adderet, vel detraheret.
Huius autem veteris ac vulgatae Editionis tanta
semper fuit auctoritas, tamque excellens praestantia, ut eam ceteris omni-
bus Latinis editionibus longe anteferendam esse, apud aequos Iudices in
dubium revocari non posset. Qui namque in ea Libri continentur (ut a
maioribus nostris quasi per manus traditum nobis est) partim ex sancti
Hieronimi translatione, vel emendatione suscepti sunt; partim retenti
ex antiquissima quadam editione Latina, quam sanctus Hieronimus com-
munem et Vulgatam, sanctus Augustinus Italam, sanctus Gregorius Ve-
terem translationem appellat. Ac de Veteris quidem huius, sive Italae
editionis sinceritate atque praestantia praeclarum sancti Augustini testi-
monium extat in secundo Libro de Doctrina Christiana, ubi Latinis om-
nibus editionibus, quae tunc plurimae circumferebantur, Italam praefe-
rendam censuit, quod esset, ut ipse loquitur, verborum tenacior cum
perspicuitate sententiae.
De sancto vero Hieronimo multa extant vete-
rum Patrum egregia testimonia: eum enim sanctus Augustinus homi-
nem doctissimus, ac trium linguarum peritissimum vocat, atque eius
translationem ipsorum quoque Hebraeorum testimonio veracem esse con-
firmat.
Eundem sanctus Gregorius ita praedicat, ut eius translationem
pagina successiva »