La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Vergilius Maro, Publio » Biblia Vulgata (1592) - p. 1181


adiutor: non timebo quid faciat mihi ho-
mo. 7Mementote praepositorum vestrorum,
qui vobis locuti sunt verbum Dei: quorum
intuentes exitum conversationis, imitamini
fidem. 8Iesus Christus heri, et hodie: ipse et
in saecula. 9Doctrinis variis, et peregrines
nolite abduci. Optimum est enim gratia
stabilire cor, non escis: quae non profuerunt
ambulantibus in eis. 10Habemus altare, de
quo edere non habent potestatem, qui ta-
bernaculo deserviunt. 11Quorum enim ani-
malium infertur sanguis pro peccato in San-
cta per pontificem, horum corpora creman-
tur extra castra. 12Propter quod et Iesus, ut
sanctificaret per suum sanguinem populum, ex-
tra portam passus est. 13Exeamus igitur ad
eum extra castra, improperium eius porta-
tes. 14Non enim habemus hic manentem
civitatem, sed futuram inquirimus. 15Per
ipsum ergo offeramus hostiam laudis sem-
per Deo, idest, fructum labiorum confiten-
tium nomini eius. 16Beneficentiae autem,
et communionis nolite oblivisci: talibus
enim hostiis promeretur Deus. 17Obedite
praepositis vestris, et subiacete eis. Ipsi enim
pervigilant quasi rationem pro animabus
vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant,
et non gementes: hoc enim non expedit vo-
bis. 18Orate pro nobis: confidimus enim
quia bonam conscientiam habemus in om-
mnibus bene volentes conservari. 19Amplius
autem deprecor vos hoc facere, quo celerius
restituar vobis. 20Deus autem pacis, qui eduxit
de mortuis pastorem magnum ovium, in
sanguine testamenti aeterni, Dominum no-
strum Iesum Christum, 21aptet vos in omni
bono, ut faciatis eius voluntatem: faciens in
vobis quod placeat coram se per Iesum Chri-
stum: cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
22Rogo autem vos fratres, ut sufferatis ver-
bum solatii. Etenim perpaucis scripsi vo-
bis. 23Cognoscite fratrem nostrum Timo-
theum dimissum: cum quo (si celerius ve-
nerit) videbo vos. 24Salutate omnes praepo-
sitos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos
de Italia fratres. 25Gratia cum omnibus vo-
bis. Amen.


pagina successiva »