La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure



Cap. XI

1Utinam sustineretis modicum quid
insipientiae meae, sed et supportate me:
2Aemulor enim vos Dei aemulatione. Despon-
di enim vos uni viro virginem castam exhi-
bere Christo. 3Timeo autem ne sicut ser-
pens Hevam seduxit astutia sua, ita corrum-
pantur sensus vestri, et excidanta simplicita-
te, quae est in Christo. 4Nam si is, qui venit,
alium Christum praedicat, quem non prae-
dicavimus, aut alium spiritum accipitis,
quem non accepistis: aut aliud Evangelium,
quod non recepistis: recte pateremini. 5Exi-
stimo enim nihil me minus fecisse a magnis
Apostolis. 6Nam etsi imperitus sermone,
sed non scientia, in omnibus autem mani-
festati sumus vobis. 7Aut numquid pecca-
tum feci, me ipsum humilians, ut vos exal-
temini? quoniam gratis Evangelium Dei
evangelizavi vobis? 8Alias Ecclesias exspo-
liavi, accipiens stipendium ad ministerium
vestrum. 9Et cum essem apud vos, et ege-
rem; nulli onerosus fui: nam quod mihi dee-
rat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Ma-
cedonia: et in omnibus sine onere me vobis
servavi, et servabo. 10Est veritas Christi in
me, quoniam haec gloriatio non infringetur
in me in regionibus Achaiae. 11Quare? quia
non diligo vos? Deus scit. 12Quod autem
facio, et faciam: ut amputem occasionem
eorum, qui volunt occasionem, ut in quo
gloriantur, inveniantur sicut et nos. 13Nam
eiusmodi pseudoapostoli, sunt operarii sub-
doli, transfigurantes se in apostolos Christi.
14Et non mirum: ipse enim satanas transfi-
gurat se in angelum lucis. 15Non est ergo ma-
gnum, si et ministri eius transfigurentur velut
ministri iustitiae: quorum finis erit secundum
opera ipsorum. 16Iterum dico, (ne quis me
putet insipientem esse, alioquin velut insi-
pientem accipite me, ut et ego modicum
quid glorier) 17quod loquor, non loquor se-
cundum Deum, sed quasi in insipientia, in
hac substantia gloriae. 18Quoniam multi
gloriantur secundum carnem: et ego glo-
riabor. 19Libenter enim suffertis insipientes:
cum sitis ipsi sapientes. 20Sustinetis enim si
quis vos in servitutem redigit, si quis devo-
rat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis
in faciem vos caedit. 21Secundum ignobili-
tatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in
hac parte. In quo quis audet (in insipien-
tia dico) audeo et ego: 22Hebraei sunt, et
ego: Israelitae sunt, et ego: Semen Abrahae
sunt, et ego: 23Ministri Christi sunt, (ut mi-
nus sapiens dico) plus ego: in laboribus plu-
rimis, in carceribus abundantius, in plagis
supra modum, in mortibus frequenter. 24A
Iudaeis quinquies, quadragenas, una minus,
accepi. 25Ter virgis caesus sum, semel lapida-
tus sum, ter naufragium feci, nocte et die
in profundo maris fui, 26 in itineribus saepe,
periculis fluminum, periculis latronum, pe-
riculis ex genere, periculis ex Gentibus, pe-
riculis in civitate, periculis in solitudine, pe-
riculis in mari, periculis in falsis fratribus:
27in labore, et aerumna, in vigiliis multis, in
fame, et siti, in ieiuniis frequenter, in frigore, et
nuditate, 28praeter illa, quae extrinsecus sunt,
instantia mea quotidiana, solicitudo om-
nium Ecclesiarum. 29Quis infirmatur, et
ego non infirmor? quis scandalizatur, et
ego non uror? 30Si gloriari oportet: quae
infirmitatis meae sunt, gloriabor. 31Deus et
Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est be-
nedictus in saecula, scit quod non mentior.
32Damasci praepositus Gentis Aretae regis,
custodiebat civitatem Damascenorum ut
me comprehenderet: 33et per fenestram in
sporta dimissus sum per murum, et sic effu-
gi manus eius.

Cap. XII

1Si gloriari oportet (non expedit quidem:)
veniam autem ad visiones, et revelatio-
nes Domini. 2Scio hominem in Christo ante
annos quattuordecim, sive in corpore ne-
scio, sive extra corpus nescio, Deus scit, ra-
ptum huiusmodi usque ad tertium caelum. 3Et
scio huiusmodi hominem sive in corpore, sive
extra corpus nescio, Deus scit: 4quoniam
raptus est in Paradisum: et audivit arcana
verba, quae non licet homini loqui. 5Pro


pagina successiva »