La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1130


pro quo de vobis glorior apud Macedones.
Quoniam et Achaia parata est ab anno prae-
terito, et vestra aemulatio provocavit pluri-
mos. 3Misi autem fratres: ut ne quod glo-
riamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut
(quemadmodum dixi) parati sitis: 4ne cum
venerint Macedones mecum, et invenerint
vos imparatos, erubescamus nos (ut non
dicamus vos) in hac substantia. 5Necessa-
rium ergo existimavi rogare fratres, ut prae-
veniant ad vos, et praeparent repromissam
benedictionem hanc paratam esse sic, quasi
benedictionem, non tamquam avaritiam.
6Hoc autem dico: Qui parce seminat, par-
ce et metet: et qui seminat in benedictio-
nibus, de benedictionibus et metet. 7Unus-
quisque prout destinavit in corde suo, non
ex tristitia, aut ex necessitate: hilarem enim
datorem diligit Deus. 8Potens est autem
Deus omnem gratiam abundare facere in
vobis: ut in omnibus semper omnem suf-
ficientiam habentes, abundetis in omne opus
bonum, 9sicut scriptum est: Dispersit, dedit
pauperibus: iustitia eius manet in saeculum
saeculi. 10Qui autem administrat semen se-
minanti: et panem ad manducandum prae-
stabit, et multiplicabit semen vestrum, et
augebit incrementa frugum iustitiae vestrae:
11ut in omnibus locupletati abundentis in
omnem simplicitatem, quae operatur per
nos gratiarum actionem Deo. 12Quoniam
ministerium huius officii non solum supplet
ea, quae desunt sanctis, sed etiam abundat
per multas gratiarum actiones in Domino,
13per probationem ministerii huius, glorifi-
cantes Deum in obedientia confessionis
vestrae, in Evangelium Christi, et simplicita-
te communicationis in illos, et in omnes,
14et ipsorum obsecratione pro vobis, de-
siderantium vos propter eminentem gra-
tiam Dei in vobis. 15Gratias Deo super
inenarrabili dono eius.

Cap. X

1Ipse autem ego Paulus obsecro vos per
mansuetudinem, et modestiam Christi,
qui in facie quidem humilis sum inter vos,
absens autem confido in vobis. 2Rogo au-
tem vos ne praesens audeam per eam confi-
dentiam, qua existimor audere in quosdam,
qui arbitrantur nos tamquam secundum car-
nem ambulemus. 3In carne enim ambulan-
tes, non secundum carnem militamus. 4Nam
arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed
potentia Deo ad destructionem munitionum,
consilia destruentes, 5et omnem altitudinem
extollentem se adversus scientiam Dei, et in
captivitatem redigentes omnem intellectum
in obsequium Christi, 6et in promptu ha-
bentes ulcisci omnem inobedientiam, cum
impleta fuerit vestra obedientia. 7Quae se-
cundum faciem sunt, videte. Si quis confi-
dit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud
se: quia sicut ipse Christi est, ita et nos. 8Nam,
et si amplius aliquid gloriatus fuero de po-
testate nostra, quam dedit nobis Dominus
in aedificationem, et non in destructionem
vestram: non erubescam. 9Ut autem non
existimer tamquam terrere vos per epistolas:
10quoniam quidem epistolae, inquiunt, gra-
ves sunt et fortes: praesentia autem corpo-
ris infirma, et sermo contemptibilis: 11hoc
cogitet qui eiusmodi est, quia quales sumus
verbo per epistolas absentes, tales et prae-
sentes in facto. 12Non enim audemus inse-
rere, aut comparare nos quibusdam, qui se-
ipsos commendant: sed ipsi in nobis nos-
metipsos metientes, et comparantes nosmet-
ipsos nobis. 13Nos autem non in immen-
sum gloriabimur, sed secundum mensuram
regulae, qua mensus est nobis Deus, mensu-
ram pertingendi usque ad vos. 14Non enim
quasi non pertingentes ad vos superexten-
dimus nos: usque ad vos enim pervenimus
in Evangelio Christi. 15Non in immensum
gloriantes in alienis laboribus: spem autem
habentes crescentis fidei vestrae, in vobis
magnificari secundum regulam nostram in
abundantiam, 16etiam in illa, quae ultra vos
sunt, evangelizare, non in aliena regula in
iis quae praeparata sunt gloriari. 17Qui autem
gloriatur, in Domino glorietur. 18Non enim
qui seipsum commendat, ille probatus est:
sed quem Deus commendat.


pagina successiva »