La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1132


huiusmodi gloriabor: pro me autem nihil glo-
riabor nisi in infirmitatibus meis. 6Nam,
et si voluero gloriari, non ero insipiens: veri-
tatem enim dicam: parco autem, ne quis me
existimet supra id, quod videt me, aut
aliquid audit ex me. 7Et ex magnitudo reve-
lationum extollat me, datus est mihi stimu-
lus carnis meae angelus satanae, qui me co-
laphizet. 8Propter quod ter Dominum ro-
gavi ut discederet a me: 9et dixit mihi: Suf-
ficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmi-
tate perficitur. Libenter igitur gloriabor in
infirmitatibus meis, ut inhabitet in me vir-
tus Christi. 10Propter quod placeo mihi in
infirmitatibus meis, in contumeliis, in neces-
sitatibus, in persequutionibus, in angustiis
pro Christo: Cum enim infirmor, tunc po-
tens sum. 11Factus sum insipiens, vos me
coegistis. Ego enim a vobis debui commen-
dari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt su-
pra modum Apostoli: tametsi nihil sum: 12si-
gna tamen Apostolatus mei facta sunt su-
per vos in omni patientia, in signis, et pro-
digiis, et virtutibus. 13Quid est enim, quod
minus habuistis prae ceteris Ecclesiis, nisi
quod ego ipse non gravavi vos? Donate mi-
hi hanc iniuriam. 14Ecce tertio hoc paratus
sum venire ad vos: et non ero gravis vobis.
Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos.
Nec enim debent filii parentibus thesauri-
zare, sed parentes filiis. 15Ego autem liben-
tissime impendam, et superimpendar ipse pro
animabus vestris: licet plus vos diligens, mi-
nus diligar. 16Sed esto: ego vos non gra-
vavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
17Numquid per aliquem eorum, quos misi
ad vos, circumveni vos? 18Rogavi Titum,
et misi cum illo fratrem. Numquid Ti-
tus vos circumvenit? nonne eodem spiri-
tu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis?
19Olim putatis quod excusemus nos apud
vos? Coram Deo in Christo loquimur:
omnia autem charissimi propter aedifica-
tionem vestram. 20Timeo enim ne forte cum
venero, non quales volo, inveniam vos:
et ego inveniar a vobis, qualem non vul-
tis: ne forte contentiones, aemulationes, ani-
mositates, dissensiones, detractiones, susur-
rationes, inflationes, seditiones sint inter
vos: 21ne iterum cum venero, humiliet me
Deus apud vos, et lugeam multos ex his, qui
ante peccaverunt, et non egerunt paeniten-
tiam super immunditia, et fornicatione, et
impudicitia, quam gesserunt.

Cap. XIII

1Ecce tertio hoc venio ad vos: In ore
duorum, vel trium testium stabit om-
ne verbum. 2Praedixi, et praedico, ut prae-
sens, et nunc absens iis, qui ante peccave-
runt, et ceteris omnibus, quoniam, si ve-
nero iterum, non parcam. 3An experi-
mentum quaeritis eius, qui in me loquitur
Christus, qui in vobis non infirmatur, sed
potens est in vobis? 4Nam etsi crucifixus
est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei:
Nam et nos infirmi sumus in illo: sed
vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
5Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi
vos probate. An non cognoscitis vos
metipsos quia Christus Iesus in vobis est?
nisi forte reprobi estis. 6Spero autem quod
cognoscetis, quia nos non sumus repro-
bi. 7Oramus autem Deum ut nihil mali
faciatis, non ut nos probati appareamus,
sed ut vos quod bonum est faciatis: nos
autem ut reprobi simus. 8Non enim pos-
sumus aliquid adversus veritatem, sed pro
veritate. 9Gaudemus enim, quoniam
nos infirmi sumus, vos autem potentes
estis. Hoc et oramus vestram consum-
mationem. 10Ideo haec absens scribo, ut
non praesens durius agam secundum pote-
statem, quam Dominus dedit mihi in aedi-
ficationem, et non in destructionem.
11De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote,
exhortamini, idem sapite, pacem habete,
et Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum.
12Salutate invicem in osculo sancto. Salu-
tant vos omnes sancti. 13Gratia Domini
nostri Iesu Christi, et charitas Dei, et com-
municatio sancti Spiritus sit cum omnibus
vobis. Amen.


pagina successiva »