
autem tristitia mortem operatur. 11Ecce enim
hoc ipsum, secundum Deum contristari vos,
quantam in vobis operatur solicitudinem:
sed
defensionem, sed indignationem, sed ti-
morem, sed desiderium, sed aemulationem,
sed vindictam. In omnibus exhibuistis vos,
incontaminatos esse negotio. 12Igitur, etsi
scripsi vobis, non propter eum, qui fecit in-
iuriam, nec propter eum, qui passus est: sed
ad manifestandam solicitudinem nostram,
quam habemus pro vobis 13coram Deo: ideo
consolati sumus. In consolatione autem
nostra, abundantius magis gavisi sumus su-
per gaudio Titi, quia refectus est spiritus
eius ab omnibus vobis. 14Et si quid apud il-
lum de vobis gloriatus sum, non sum con-
fusus: sed sicut omnia vobis in veritate lo-
cuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit
ad Titum, veritas facta est, 15et viscera eius
abundantius in vobis sunt: reminiscentis
omnium vestrum obedientiam: quomodo
cum timore, et tremore excepistis illum.
16Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
Cap. VIII
1Notam autem facimus vobis fratres
gratiam Dei, quae data est in Ecclesiis
Macedoniae: 2quod in multo experimento
tribulationis abundantia gaudii ipsorum
fuit, et altissima paupertas eorum abunda-
vit in divitias simplicitatis eorum: 3quia se-
cundum virtutem testimonium illis reddo,
et supra virtutem voluntarii fuerunt, 4cum
multa exhortatione obsecrantes nos gra-
tiam, et communicationem ministerii, quod
fit in Sanctos. 5Et non sicut speravimus, sed
semetipsos
dederunt primum Domino, de-
inde nobis per voluntatem Dei, 6ita ut ro-
garemus Titum: ut quemadmodum coepit,
ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
7Sed sicut in omnibus abundatis fide, et
sermone, et scientia, et omni solicitudine,
insuper et charitate vestra in nos, ut et in
hac gratia abundetis. 8Non quasi impe-
rans dico: sed per aliorum solicitudinem,
etiam vestrae charitatis ingenitum bonum
comprobans. 9Scitis enim gratiam Domi-
ni nostri Iesu
Christi, quoniam propter vos
egenus factus est, cum esset dives, ut illius
inopia vos divites essetis. 10Et consilium
in hoc do: hoc enim vobis utile est, qui non
solum facere, sed et velle coepistis ab anno
priore: 11nunc vero et facto perficite: ut quem-
admodum promptus est animus volunta-
tis, ita sit et perficiendi ex eo, quod habetis.
12Si enim voluntas prompta est, secundum
id, quod habet, accepta est, non secundum
id, quod non habet. 13Non enim ut aliis sit
remissio, vobis autem tribulatio, sed ex ae-
qualitate. 14In praesenti tempore vestra
abundantia illorum inopiam suppleat: ut
et illorum abundantia vestrae inopiae sit sup-
plementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum
est: 15Qui multum non abundavit: et qui
modicum, non minoravit. 16Gratias autem
Deo, qui dedit eandem sollicitudinem pro
vobis in corde Titi, 17quoniam exhortatio-
nem quidem suscepit: sed cum solicitior
esset, sua voluntate profectus est ad vos.
18Misimus etiam cum illo fratrem, cuius laus
est in Evangelio per omnes Ecclesias: 19non
solum autem, sed et ordinatus est ab Eccle-
siis comes peregrinationis nostrae in hanc
gratiam, quae ministratur a nobis ad Do-
mini gloriam, et destinatam voluntatem
nostram: 20devitantes hoc, ne quis nos vi-
tuperet in hac plenitudine, quae ministra-
tur a nobis. 21Providemus enim bona non
solum coram Deo, sed etiam coram ho-
minibus. 22Misimus autem cum illis et fra-
trem nostrum, quem probavimus in mul-
tis saepe solicitum esse: nunc autem multo
solicitiorem, confidentia multa in vos, 23si-
ve pro Tito, qui est socius meus, et in vos
adiutor, sive fratres nostri, Apostoli Eccle-
siarum, gloria Christi. 24Ostensionem er-
go, quae est charitatis vestrae, et nostrae glo-
riae pro vobis, in illos ostendite in faciem
Ecclesiarum.
Cap. IX
1Nam de ministerio, quod fit in sanctos
ex abundanti est mihi scribere vobis.
2Scio enim promptum animum vestrum
pagina successiva »