La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 1107


ceteri vero excaecati sunt: 8sicut scriptum est:
Dedit illis Deus spiritum compunctionis:
oculos ut non videant, et aures, ut non au-
diant, usque in hodiernum diem. 9Et Da-
vid dicit: Fiat mensa eorum in laqueum,
et in captionem, et in scandalum, et in re-
tributionem illis. 10Obscurentur oculi eo-
rum ne videant: et dorsum eorum semper
incurva. 11Dico ergo: Numquid sic offen-
derunt ut caderent? Absit. Sed illorum de-
licto, salus est Gentibus ut illos aemulentur.
12Quod si delictum illorum divitiae sunt mun-
di, et diminutio eorum divitiae Gentium:
quanto magis plenitudo eorum? 13Vobis
enim dico Gentibus: Quantum quidem ego
sum Gentium Apostolus, ministerium meum
honorificabo, 14 si quomodo ad aemulandum
provocem carnem meam, et salvos faciam
aliquos ex illis. 15Si enim amissio eorum,
reconciliatio est mundi: quae assumptio, nisi
vita ex mortuis? 16Quod si delibatio san-
cta est, et massa: et si radix sancta, et ra-
mi. 17Quod si aliqui ex ramis fracti sunt,
tu autem cum oleaster esses, insertus es in
illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae
factus es, 18noli gloriari adversus ramos.
Quod si gloriaris: non tu radicem portas,
sed radix te. 19Dices ergo: Fracti sunt rami
ut ego inserar. 20Bene: propter increduli-
tatem fracti sunt. Tu autem fide stas: noli
altum sapere, sed time. 21Si enim Deus na-
turalibus ramis non pepercit: ne forte nec
tibi parcat. 22Vide ergo bonitatem, et severi-
tatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, se-
veritatem: in te autem bonitatem Dei, si per-
manseris in bonitate, alioquin et tu excide-
ris. 23Sed et illi, si non permanserint in in-
credulitate, inserentur: potens est enim Deus
iterum inserere illos. 24Nam si tu ex natu-
rali excisus es oleastro, et contra naturam
insertus es in bonam olivam: quanto ma-
gis ii, qui secundum naturam, inserentur
suae olivae? 25Nolo enim vos ignorare fra-
tres mysterium hoc: (ut non sitis vobis ip-
sis sapientes) quia caecitas ex parte conti-
git in Israel, donec plenitudo Gentium in-
traret, 26et sic omnis Israel salvus fieret, si-
cut scriptum est: Veniet ex Sion, qui eri-
piat, et avertat impietatem a Iacob. 27Et
hoc illis a me testamentum: cum abstule-
ro peccata eorum. 28Secundum Evange-
lium quidem, inimici propter vos, secun-
dum: electionem autem, charissimi propter
patres. 29Sine paenitentia enim sunt dona,
et vocatio Dei. 30Sicut enim aliquando et
vos non credidistis Deo, nunc autem mi-
sericordiam consecuti estis propter incre-
dulitatem illorum: 31ita et isti nunc non cre-
diderunt in vestram misericordiam: ut et
ipsi nunc misericordiam consequantur. 32Con-
clusit enim Deus omnia in incredulitate:
ut omnium misereatur. 33O altitudo divi-
tiarum sapientiae, et scientiae Dei: quam
incomprehensibilia sunt iudicia eius, et in-
vestigabiles viae eius!34Quis enim cogno-
vit sensum Domini? Aut quis consiliarius
eius fuit? 35Aut quis prior dedit illi, et re-
tribuetur ei? 36Quoniam ex ipso, et per ip-
sum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in sae-
cula. Amen.
Cap. XII

1Obsecro itaque vos fratres per mise-
ricordiam Dei, ut exhibeatis corpora
vestra hostiam viventem, sanctam, Deo pla-
centem, rationabile obsequium vestrum.
2Et nolite conformari huic saeculo, sed re-
formamini in novitate sensus vestri: ut pro-
betis quae sit voluntas Dei bona, et bene-
placens, et perfecta. 3Dico enim per gra-
tiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt
inter vos: Non plus sapere quam oportet
sapere, sed sapere ad sobrietatem: et uni-
cuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4Sicut enim in uno corpore multa mem-
bra habemus, omnia autem membra non
eundem actum habent: 5ita multi unum
corpus sumus in Christo, singuli autem al-
ter alterius membra. 6Habentes autem do-
nationes secundum gratiam, quae data est
nobis, differentes: sive prophetiam, secun-
dum rationem fidei, 7sive ministerium in mi-
bistrando, sive qui docet in doctrina, 8qui
exhortatur in exhortando, qui tribuit in


pagina successiva »