
secutam, misericordiam consecutam. 26Et
erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs
mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi.
27Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit
numerus filiorum Israel tamquam arena
maris, reliquiae salvae fient. 28Verbum enim
consummans, et abbrevians in aequitate:
quia verbum breviatum faciet Dominus su-
per terram. 29Et sicut praedixit Isaias: Nisi Do-
minus sabaoth reliquisset nobis semen, si-
cut Sodoma facti essemus, et sicut Gomor-
rha similes fuissemus. 30Quid ergo dicemus?
Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam,
apprehenderunt iustitiam: iustitiam autem,
quae ex fide est. 31Israel vero sectando le-
gem iustitiae, in legem iustitiae non perve-
nit. 32Quare? Quia non ex fide, sed quasi
ex operibus: offenderunt enim in lapidem
offensionis, 33sicut scriptum est: Ecce pono
in Sion lapidem offensionis, et petram scan-
dali: et omnis, qui credit in eum, non con-
fundetur.
Cap. X
1Fratres, voluntas quidem cordis mei,
et obsecratio ad Deum, fit pro illis in sa-
lutem. 2Testimonium enim perhibeo illis
quod aemulationem Dei habent, sed non se-
cundum scientiam. 3Ignorantes enim iu-
stitiam Dei, et suam quaerentes statuere, iu-
stitiae Dei non sunt subiecti. 4Finis enim
legis, Christus, ad iustitiam omni credenti.
5Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam,
quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in
ea. 6Quae autem ex fide est iustitia, sic dicit:
Ne dixeris in corde tuo: quis ascendet in cae-
lum? id est, Christum deducere: 7Aut quis
descendet in abyssum? hoc est, Christum a
mortuis revocare. 8Sed quid dicit Scriptura?
Prope est verbum, in ore tuo, et in corde tuo:
hoc est verbum fidei, quod praedicamus. 9Quia
si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et
in corde tuo credideris quod Deus illum su-
scitavit a mortuis, salvus eris. 10Corde enim
creditur ad iustitiam: ore autem confessio
fit in salutem. 11Dicit enim Scriptura: Om-
nis, qui credit in illum, non confundetur.
12Non enim est distinctio Iudaei, et Greci:
nam idem Dominus omnium, dives in om-
nes, qui invocant illum. 13Omnis enim, qui-
cumque invocaverit nomen Domini, salvus
erit. 14Quomodo ergo invocabunt, in quem
non crediderunt? Aut quomodo credent ei,
quem non audierunt? Quomodo autem
audient sine praedicante? 15Quomodo vero
praedicabunt nisi mittantur? sicut scriptum
est: Quam speciosi pedes evangelizantium
pacem, evangelizantium bona! 16Sed non
omnes obediunt Evangelio. Isaias enim di-
cit: Domine quis credidit auditui nostro?
17Ergo fides ex auditu, auditus autem per
verbum Christi. 18Sed dico: Numquid non
audierunt? Et quidem in omnem terram
exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae
verba eorum. 19Sed dico: Numquid Israel
non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad
aemulationem vos adducam in non gen-
tem: in gentem insipientem, in iram vos
mittam. 20Isaias autem audet, et dicit: In-
ventus sum a non quaerentibus me: palam
apparui iis, qui me non interrogabant. 21Ad
Israel autem dicit: Tota die expandi manus
meas ad populum non credentem, et con-
tradicentem.
Cap. XI
1Dico ergo: Numquid Deus repulit po-
pulum suum? Absit. Nam et ego Israe-
lita sum, ex semine Abraham, de tribu Be-
niamin: 2Non repulit Deus plebem suam,
quam praescivit. An nescitis in Elia quid di-
cit Scriptura: quemadmodum interpellat
Deum adversum Israel? 3Domine, Prophe-
tas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt:
et ego relictus sum solus, et quaerunt ani-
mam meam. 4Sed quid dicit illi divinum
responsum? Reliqui mihi septem millia vi-
rorum, qui non curvaverunt genua ante
Baal. 5Sic ergo et in hoc tempore reliquiae
secundum electionem gratiae salvae factae sunt.
6Si autem gratia, iam non ex operibus:
alioquin gratia iam non est gratia. 7Quid
ergo? quod quaerebat Israel, hoc non est
consecutus: electio autem consecuta est:
pagina successiva »