La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Epistolarum II ad Irenaeum » Biblia Vulgata (1592) - p. 1108


simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui
miseretur, in hilaritate. 9Dilectio sine simu-
latione. Odientes malum, adhaerentes bo-
no: 10Charitate fraternitatis invicem diligen-
tes: Honore invicem praevenientes: 11Soli-
citudine non pigri: Spiritu ferventes: Do-
mino servientes: 12Spe gaudentes: In tribu-
latione patientes: Orationi inflantes: 13Ne-
cessitatibus sanctorum communicantes: Ho-
spitalitatem sectantes. 14Benedicite persequen-
tibus vos: benedicite, et nolite maledicere.
15Gaudere cum gaudentibus, flere cum flen-
tibus: 16Idipsum invicem sentientes: Non alta
sapientes, sed humilibus consentientes. No-
lite esse prudentes apud vosmetipsos: 17Nul-
li malum pro malo reddentes: providentes
bona non tantum coram Deo, sed etiam
coram omnibus hominibus. 18Si fieri po-
test, quod ex vobis est, cum omnibus ho-
minibus pacem habentes: 19Non vosmetipsos
defendentes charissimi, sed date locum irae.
scriptum est enim: Mihi vindicta: ego re-
tribuam, dicit Dominus. 20Sed si esurierit
inimicus tuus, ciba illum: si sitit, potum
da illi: hoc enim faciens, carbones ignis
congeres super caput eius. 21Noli vinci a
malo, sed vince in bono malum.
Cap. XIII

1Omnis anima potestatibus sublimio-
ribus subdita sit: Non est enim pote-
stas nisi a Deo: quae autem sunt, a Deo
ordinatae sunt. 2Itaque qui resistit potestati,
Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt,
ipsi, sibi damnationem acquirunt: 3nam prin-
cipes non sunt timori boni operis, sed mali.
Vis autem non timere potestatem? Bonum
fac: et habebis laudem ex illa: 4Dei enim mi-
nister est tibi in bonum. Si autem malum
feceris, time: non enim sine causa gladium
portat. Dei enim minister est: vindex in
iram ei, qui malum agit. 5Ideo necessitate
subditi estote non solum propter iram, sed
etiam propter conscientiam. 6Ideo enim et
tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in
hoc ipsum servientes. 7Reddite ergo omni-
bus debita: cui tributum, tributum: cui ve-
ctigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui
honorem, honorem. 8Nemini quidquam
debeatis: nisi ut invicem diligatis: qui enim
diligit proximum, legem implevit. 9Nam:
Non adulterabis: Non occides: Non fura-
beris: Non falsum testimonium dices: Non
concupisces: et si quod est aliud manda-
tum, in hoc verbo instauratur: Diliges pro-
ximum tuum sicut teipsum. 10Dilectio pro-
ximi malum non operatur. Plenitudo ergo
legis est dilectio. 11Et hoc scientes tempus:
quia hora est iam nos de somno surgere.
Nunc enim propior est nostra salus, quam
cum credidimus. 12Nox praecessit, dies au-
tem appropinquavit. Abiiciamus ergo ope-
ra tenebrarum, et induamur arma lucis.
13Sicut in die honeste ambulemus: non in
comessationibus, et ebrietatibus, non in
cubilibus, et impudicitiis, non in conten-
tione, et aemulatione: 14sed induimini Do-
minum Iesum Christum, et carnis curam
ne feceritis in desideriis.
Cap. XIIII

1Infirmum autem in fide assumite, non in
disceptationibus cogitationum. 2Alius
enim credit se manducare omnia: qui au-
tem infirmus est, olus manducet. 3Is, qui
manducat, non manducantem non spernat:
et qui non manducat, manducantem non
iudicet: Deus enim illum assumpsit. 4Tu
quis es, qui iudicas alienum servum? Do-
mino suo stat, aut cadit: stabit autem: po-
tens est enim Deus statuere illum. 5Nam
alius iudicat diem inter diem: alius autem
iudicat omnem diem: unusquisque in suo
sensu abundet. 6Qui sapit diem, Domino
sapit: Et qui manducat, Domino manducat:
gratias enim agit Deo. Et qui non mandu-
cat, Domino non manducat, et gratias agit
Deo. 7Nemo enim nostrum sibi vivit, et
nemo sibi moritur. 8Sive enim vivimus,
Domino vivimus: sive morimur, Domi-
no morimur. Sive ergo vivimus, sive mo-
rimur, Domini sumus. 9In hoc enim Chri-
stus mortuus est, et resurrexit: ut et mor-
tuorum et vivorum dominetur. 10Tu autem


pagina successiva »