
nobis tempestate iactatis, seguenti die ia-
ctum fecerunt: 19Et termia dic suis manibus ar-
mamenta navis proiecerunt. 20Neque autem
sole, neque fideribus apparentibus per plu-
res dies, et tempestare non exiguam imminen-
te, iam ablata erat ipses omnis salutis nostrae.
21Et cum multa ieiunatio suisset, tunc stans
Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat
quidem, o viri, audito me, non tollere a Cre-
ta, lucrique facere iniuriam hanc, et iacturam.
22Et nunc suadeo vobis bono animo esse.
Amissio enim nullius animae erit ex vobis,
praeterquam navis. 23Astitit enim mihi hac
nocte Angelus Dei, cuius sum ego, et cui
deservio, 24dicens: Ne timeas Paule, Caesari
te oportet assistere: et ecce donavit tibi
Deus omnes, qui navigant tecum. 25Propter
quod bono animo estote viri: credo enim
Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum
est mihi. 26In insulam autem quandam opor-
tet nos devenire. 27Sed posteaquam quar-
tadecima nox supervenit, navigantibus no-
bis in Adria circa mediam noctem,
auspica-
bantur nautae apparire sibi aliquam regio-
nem. 28Qui et summittentes bolidem, inve-
nerunt passus viginti: et pusillum inde sepa-
rati, invenerunt passus quindecim. 29Timen-
tes autem ne in aspera loca incideremus,
de puppi mittentes anchoras quattuor, opta-
bant diem fieri. 30Nautis vero quaerentibus
fugere de navi, cum misissent scapham in
mare, sub obtentu quasi inciperent a pro-
ra anchoras estendere, 31dixit Paulus Cen-
turioni, et militibus: Nisi hi in
navi manse-
rint, vos salvi fieri non potestis. 32Tunc ab-
sciderunt milites funes scaphae, et passi sunt
eam excidere. 33Et cum lux inciperet fieri,
rogabat Paulus omnes sumere cibum, di-
cens: Quartadecima die hodie expectantes
ieiuni permanetis, nihil accipientes. 34Pro-
pter quod rogo vos accipere cibum pro sa-
lute vestra: quia nullius vestrum capillus
de capite peribit. 35Et cum dixisset, su-
mens panem, gratias egit Deo in conspectu
omnium: et cum fregisset, coepit manduca-
re. 36Animaequiores autem facti omnes, et
ipsi sumpserunt cibum. 37Eramus vero uni-
versae animae in navi ducentae septuaginta
sex. 38Et satiati cibo alleviabant navem, ia-
ctantes triticum in mare. 39Cum autem dies
factus esset, terram non agnoscebant: sinum
vero quendam considerabant habentem lit-
tus, in quem cogitabant, si possent, eiicere
navem. 40Et cum anchoras sustulissent, com-
mittebant se mari, simul laxantes iuncturas
gubernaculorum: et levato artemone se-
cundum aurae flatum tendebant ad littus.
41Et cum incidissemus in locum dithalassum,
impegerunt navem: et prora quidem fixa
manebat immobilis, puppis vero solveba-
tur a vi maris. 42Militum autem consilium
fuit ut custodias occiderent: nequis cum
enatasset, essugeret. 43Centurio autem vo-
lens servare Paulum, prohibuit fieri: ius-
sitque eos, qui possent natare, emettere se pri-
mos, et evadere, et ad terram exire: 44et ce-
teros alios in tabulis ferebant: quosdam
super ea, quae de navi erant. Et sic factum
est, ut omnes animae evaderent ad terram.
Cap. XXVIII
1Et cum evasissemus, tunc cognovimus
quia Melita insula vocabatur. Barbari
vero praestabant non modicam humanita-
tem nobis. 2Accensa enim pyra, reficiebant
nos omnes propter imbrem, qui immine-
bat, et frigus. 3Cum congregasset autem
Paulus sarmentorum aliquantam multitu-
dinem, et imposuisset super ignem, vipera
a calore cum processisset, invasit manum
eius. 4Ut vero viderunt Barbari penden-
tem bestiam de manu eius, ad invicem di-
cebant: Utique homicida est homo hic,
qui
cum evaserit de mari, ultio non finit eum
vivere. 5Et ille quidem excutiens bestiam
in ignem, nihil mali passus est. 6At illi exi-
stimabant eum in tumorem converrendum,
et subito casurum, et mori. Diu autem illis
expectantibus, et videntibus nihil mali in eo
fieri, convertentes se, dicebant eum esse Deum.
7In locis autem illis erant praedia principis
insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens,
triduo benigne exhibuit. 8Contigit autem,
patrem Publii febribus, et dysenteria vexa-
pagina successiva »