
vidisti, et eorum, quibus apparebo tibi,
17eripiens te de populo, et gentibus, in quas
nunc ego mitto te, 18aperire oculos eorum,
ut convertantur a tenebris ad lucem, et de
potestate satanae ad Deum, ut accipiant re-
missionem peccatorum, et fortem inter
sanctos per fidem, quae est in me. 19Unde
rex Agrippa, non fui incredulus caelesti vi-
sioni: 20sed his, qui sunt Damasci primum,
et Ierosolymis, et in omnem regionem Iu-
daeae, et Gentibus annunciabam, ut poeni-
tentiam agerent, et
convertentur ad Deum,
digna poenitentiae opera facientes. 21Hac ex
causa me Iudaei, cum essem in templo, com-
prehensum tentabant interficere. 22Ausilio
autem adiutus Dei usque in hodiernum
diem sto, testificans minori, atque maiori,
nihil extra dicens quam ea, quae Prophetae
locuti sunt futura esse, et Moyses, 23si pas-
sibilis Christus, si primus ex resurrectione
mortuorum, lumen annunciaturus est po-
pulo, et Gentibus. 24Haec eloquente eo, et
rationem reddente, Festus magna voce di-
xit: Insanis Paule: multae te litterae ad in-
saniam convertunt. 25Et Paulus: Non in-
sanio (inquit) optime Feste, sed veritatis,
et sobrietatis verba loquor. 26Scit enim de
his rex, ad quem et constanter loquor: la-
tere enim eum nihil horum arbitror. Neque
enim in angulo quidquam horum gestum
est. 27Credis rex Agrippa prophetis? Scio
quia credis. 28Agrippa autem ad Paulum:
In modico suades me Christianum fieri. 29Et
Paulus: Opto apud Deum, et in modico, et
in magno, non tantum te, sed etiam om-
nes, qui audiunt, hodie fieri tales, qualis et
ego sum, exceptis vinculis his. 30Et exurre-
xit rex, et praeses, et Bernice, et qui asside-
bant eis. 31Et cum secessissent, loquebantur
ad invicem, dicentes: Quia nihil morte, aut
vinculis dignum quid fecit homo iste. 32Agrip-
pa autem Festo dixit: Dimitti poterat ho-
mo hic, si non appellasset Caesarem.
Cap. XXVII
1Ut autem iudicatum est navigare eum
in Italiam, et tradi Paulum cum reli-
quis custodiis centurioni nomine Iulio co-
hortis Augustae, 2ascendentes navem Adru-
metinam, incipientes navigare circa Asiae
loca, sustulimus, perseverante nobiscum.
Aristarcho Macedone Thessalonicensi. 3Se-
quenti autem die devenimus Sidonem. Hu-
mane autem tractans Iulius Paulum, per-
misit
ad amico ire, et curam sui agere. 4Et
inde cum sustulissemus, subnavigavimus
Cyprum, propterea quod essent venti con-
trarii. 5Et pelagus Ciliciae, et Pamphiliae
navigantes, venimus Lystram, quae est Ly-
ciae: 6et ibi inveniens centurio navem Ale-
xandrinam navigantem in Italiam, trans-
posuit nos in eam. 7Et cum multis diebus
tarde navigaremus, et vix devenissemus
contra Gnidum, prohibente nos vento, ad-
navigavimus
Cretae iuxta Salmonem: 8et
vix iuxta navigantes, venimus in locum
quondam, qui vocatur Boniportus, cui iux-
ta erat civitas Thalassa. 9Multo autem tem-
pore peracto, et cum iam non esset tuta
navigatio, eo quod et ieiunium iam praeteriis-
set, consolabatur eos Paulus, 10dicens eis:
Viri, video quoniam cum iniuria, et multo
damno non solum oneris, et navis, sed etiam
animarum nostrarum incipit esse navigatio.
11Centurio autem gubernatori et nauclero
magis credebat, quàm his, quae a
Paulo di-
cebantur. 12Et cum aptus portus non es-
set ad hiemandum, plurimi statuerunt con-
silium navigare inde, si quomodo possent,
devenientes Phoenicem, hiemare, portum.
Cretae respicientem ad Africum, et ad Co-
rum. 13Aspirante autem Austro, aestiman-
tes propositum se tenere, cum sustulissent
de Asson, legebant Cretam. 14Non post
multum autem misit se contra ipsam ven-
tus Typhonicus, qui vocatur Euroaqui-
lo. 15Cumque arresta esset navis, et non
posset conari in ventum, data nave flati-
bus, ferebamur. 16In insulam autem quan-
dam decurrentes, quae vocatur Cauda, po-
tuimus vix obtinere scapham. 17Qua subla-
ta, adiutoriis utebantur, accingentes navem,
timentes ne in Syrtim inciderent, sum-
misso vase sic ferebantur. 18Valida autem
pagina successiva »