La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1097


tum iacere. Ad quem Paulus intravit: et
cum orasset, et imposuisset ei manus, salva-
vit eum. 9Quo facto, omnes, qui in insula ha-
bebant infirmitates, accedebant, et cura-
bantur: 10qui etiam multis honoribus nos
honoraverunt, et navigantibus imposue-
runt quae necessaria erant. 11Post menses
autem tres navigavimus in navi Alexandri-
na, quae in insula hiemaverat, cui erat in-
signe Castorum. 12Et cum venissemus Sy-
racusam, mansimus ibi triduo. 13Inde cir-
cumlegentes devenimus Rhegium: et post
unum diem flante Austro, secunda die ve-
nimus Puteolos; 14ubi inventis fratribus ro-
gati sumus manere apud eos dies septem:
et sic venimus Romam. 15Et inde cum
audissent fratres, occurrerunt nobis usque
ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos
cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, ac-
cepit fiduciam. 16Cum autem venissemus
Romam, permissum est Paulo manere si-
bimet cum custodente se milite. 17Post ter-
tium autem diem convocavit primos Iu-
daeorum. Cumque convenissent, dicebat
eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem
faciens, aut morem paternum, vinctus ab
Ierosolymis traditus sum in manus Roma-
norum, 18qui cum interrogationem de me
habuissent, volverunt me dimittere, eo
quod nulla esset causa mortis in me. 19Con-
tradicentibus autem Iudaeis, coactus sum
appellare Caesarem, non quasi gentem
meam habens aliquid accusare. 20Propter
hanc igitur causam rogavi vos videre, et
alloqui. Propter spem enim Israel catena
hac circumdatus sum. 21At illi dixerunt ad
eum: Nos neque litteras accepimus de te
a Iudaea, neque adveniens aliquis fratrum
nunciavit, aut locutus est quid de te malum.
22Rogamus autem a te audire quae sentis:
nam de secta hac notum est nobis quia
ubique ei contradicitur. 23Cum constituis-
sent autem illi diem, venerunt ad eum in
hospitium plurimi, quibus exponebat testi-
ficans regnum Dei, suadensque eis de Iesu ex
lege Moysi, et Prophetis a mane usque ad
vesperam. 24Et quidam credebant his, quae
dicebantur: quidam vero non credebant.
25Cumque invicem non essent consentientes,
discedebant dicente Paulo unum verbum:
Quia bene Spiritus sanctus locutus est per
Isaiam prophetam ad Patres nostros, 26di-
cens: Vade ad populum istum, et dic ad
eos: Aure audietis, et non intelligetis: et vi-
dentes videbitis, et non perspicietis. 27Incras-
satum est enim cor populi huius, et auribus
graviter audierunt, et oculos suos compres-
serunt: ne forte videant oculis, et auribus
audiant, et corde intelligant, et conver-
tantur, et sanem eos. 28Notum ergo sit vo-
bis, quoniam Gentibus missum est hoc sa-
lutare Dei, et ipsi audient. 29Et cum haec
dixisset, exierunt ab eo Iudaei, multam ha-
bentes inter se quaestionem. 30Mansit au-
tem biennio toto in suo conducto: et su-
scipiebat omnes, qui ingrediebantur ad
eum, 31praedicans regnum Dei, et docens
quaesunt de Domino Iesu Christo cum om-
ni fiducia, sine prohibitione.


pagina successiva »