La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 1094


dum Festum. 14Et cum dies plures ibi de-
morarentur, Festus regi indicavit de Paulo,
dicens: Vir quidam est derelictus a Felice
vinctus, 15de quo cum essem Ierosolymis,
adierunt me principes sacerdotum, et se-
niores Iudaeorum, postulantes adversus il-
lum damnationem.16 Ad quos respondi:
quia non est Romanis consuetudo dam-
nare aliquem hominem prius quam is, qui
accusatur, praesentes habeat accusatores, lo-
cumque defendendi accipiat ad abluenda
crimina. 17Cum ergo huc convenissent
sine ulla dilazione, seguenti die sedens pro
tribunali, iussi adduci virum. 18De quo,
cum stetissent accusatores, nullam causam
deferebant, de quibus ego suspicabar ma-
lum: 19Quaestiones vero quasdam de sua
superstizione habebant adversus eum, et
de quodam Iesu defuncto, quem afferma-
bat Paulus vivere. 20Haesitans autem ego
de huiusmodi quaestione, dicebam si vellet
ire Ierosolymam, et ibi iudicari de istis.
21Paulo autem appellante ut servaretur ad
Augusti cognitionem, iussi servasi eum, do-
nec mittam eum ad Caesaream. 22Agrippa
autem dixit ad Festum: Volebam et ipse
hominem audire. Cras, inquit, audies
eum. 23Altera autem die cum venisset
Agrippa, et Bernice cum multa ambitio-
ne, et introissent in auditorium cum tri-
bunis, et viris principalibus civitatis, iu-
bente Festo, adductus est Paulus. 24Et dicit
Festus: Agrippa rex, et omnes, qui simul
Adestis nobiscum viri, videtis hunc, de quo
Omnis multitudo Iudaeorum interpellavit
me Ierosolymis, petentes et acclaman-
tes non oportere eum vivere amplius.
25Ego vero comperi nihil dignum morte
eum admisisse. Ipso autem hoc appellan-
te ad Augustum, iudicavi mittere. 26De
quo quid certum scribam domino, non
habeo. Propter quod produci eum ad
vos, et maxime ad te rex Agrippa, ut in-
terrogatione facta habeam quid scribam.
27Sine ratione enim mihi videter mittere
vinctum, et causas eius non significare.

Cap. XXVI

1Agrippa vero ad Paulum ait: Per-
mittitur tibi loqui pro temetipso.
Tunc Paulus extenta manu coepit rationem
reddere. 2De omnibus, quibus accusor a
Iudaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum, apud
Te cum sim defensurus me hodie, 3maxi-
me te sciente omnia, et quae apud Iudaeos
sunt consuetudines, et quaestiones: propter
quod obsecro patienter me audias. 4Et
quidam vitam meam a iuventute, quae ab
inizio fuit in gente mea in Ierosolymis, no-
verunt omnes Iudaei: 5praescientes me ab
initio (si velint testimonium perhibere)
quoniam secundum certissimam fectam no-
strae religionis vixi Pharisaeus. 6Et nunc
in spe, quae ad patres nostros repromissio-
nis facta est a Deo, sto sudicio subiectus:
7in quam duodecim tribus nostrae nocte ac
die deservientes, sperant divenire. De qua
spe accusor a Iudaeis, rex. 8Quid incredi-
bile iudicatur apud vos, si Deus mortuos
scuscitat? 9Et ego quidam existimaveram,
me adversus nomen Iesu Nazareni debere
multa contraria agere. 10Quod et feci Iero-
solymis, et multos sanctorum ego in car-
ceribus inclusi, a principibus sacerdotum
potestate accepta: et cum occiderentur,
detuli sententiam. 11Et per omnes synago-
gas frequenter puniens eos, compellebam
blasphemare: et amplius insaniens in eos,
persequebar usque in exteras civitates. 12In
quibus dum irem Damascum cum potesta-
te, et permissu principum sacerdotum, 13die
media in via, vidi, rex, de caelo supra splen-
dorem solis circumsulsisse me lumen, et
eos, qui mecum simul erant. 14Omnesque
nos cum decidissemus in terram, audivi
vocem loquentem mihi Hebraica lingua:
Saule, Saule, quid me persequeris? Durum
est tibi contra stimulum calcitrare. 15Ego
autem dixi: quis es Domine? Dominus
autem dixit: Ego sum iesus, quem tu per-
sequeris. 16Sed exurge, et sta super pedes
tuos: ad hoc enim apparuit tibi, ut consti-
tuam te ministrum, et testem eorum, quae


pagina successiva »