La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
In Verrem » Biblia Vulgata (1592) - p. 1046


Dei loquitur: non enim ad mensuram dat
Deus spiritum. 35Pater diligit Filium: et
omnia dedit in manu eius. 36Qui credit in
Filium, habet vitam aeternam: qui autem in-
credulus est Filio, non videbit vitam, sed
ira Dei manet super eum.

Cap. IIII

1Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt
Pharisaei quod Iesus plures discipulos
facit, et baptizat, quam Ioannes 2(quam-
quam Iesus non baptizaret, sed discipuli
eius) 3reliquit Iudaeam, et abiit iterum in
Galilaeam. 4Oportebat autem eum transire
per Samariam. 5Venit ergo in civitatem
Samariae, quae dicitur Sichar: iuxta praedium,
quod dedit Iacob Ioseph filio suo. 6Erat au-
tem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex
itinere, sedebat sic supra montem. Hora
erat quasi sexta. 7Venit mulier de Sama-
ria haurire aquam. Dicit ei Iesus: Da mihi
bibere. (8Discipuli enim eius abierant in
civitatem ut cibos emerent). 9Dicit ergo
ei mulier illa Samaritana: Quomodo tu
Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae
sum mulier Samaritana? non enim coutun-
tur Iudaei Samaritanis. 10Respondit Iesus,
et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est,
qui dicit tibi: Da mihi bibere: tu forsitan
petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
11Dicit ei mulier: Domine, neque in quo
haurias habes, et puteus altus est: unde ergo ha-
bes aquam vivam? 12Numquid tu ma-
ior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis
puteum, et ipse ex eo bibit, et filii eius, et
pecora eius? 13Respondit Iesus, et dixit ei:
Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum:
qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo
ei, non sitiet in aeternum: 14sed aqua, quam
ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in
vitam aeternam. 15Dicit ad eum mulier: Do-
mine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam:
neque veniam huc haurire. 16Dicit ei Iesus:
Vade, voca virum tuum, et veni huc. 17Re-
spondit mulier, et dixit: Non habeo virum.
Dicit ei Iesus: Bene dixisti, quia non habeo
virum: 18quinque enim viros habuisti, et nunc,
quem habes, non est tuus vir: hoc vere di-
xisti. 19Dicit ei mulier: Domine, video quia
Propheta es tu. 20Patres nostri in monte
hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Iero-
solymis est locus, ubi adorare oportet. 21Di-
cit ei Iesus: Mulier crede mihi, quia venit
hora, quando neque in monte hoc, neque
in Ierosolymis adorabitis Patrem. 22Vos
adoratis quod nescitis: nos adoramus quod
scimus, quia salus ex Iudaeis est. 23Sed venit
hora, et nunc est, quando veri adoratores
adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam
et Pater tales quaerit, qui adorent eum. 24Spi-
ritus est Deus: et eos, qui adorant eum, in
spiritu et veritate oportet adorare. 25Dicit
ei mulier: Scio quia Messias venit, (qui di-
citur Christus.) Cum ergo venerit ille, no-
bis annunciabit omnia. 26Dicit ei Iesus: Ego
sum, qui loquor tecum. 27Et continuo ve-
nerunt discipuli eius: et mirabantur quia
cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit:
Quid quaeris, aut quid loqueris cum ea? 28Re-
liquit ergo hydriam suam mulier, et abiit
in civitatem, et dicit illis hominibus: 29Veni-
te, et videte hominem, qui dixit mihi omnia
quaecumque feci: numquid ipse est Christus?
30Exierunt ergo de civitate, et veniebant ad
eum. 31Interea rogabant eum discipuli, di-
centes: Rabbi, manduca. 32Ille autem dicit
eis: Ego cibum habeo manducare, quem vos
nescitis. 33Dicebant ergo discipuli ad invi-
cem: Numquid aliquis attulit ei manducare?
34Dicit eis Iesus: Meus cibus est ut faciam vo-
luntatem eius, qui misit me, ut perficiam opus
eius. 35Nonne vos dicitis, quod adhuc quat-
tuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico
vobis: Levate oculos vestros, et videte re-
giones, quia albae sunt iam ad messem. 36Et
qui metit, mercedem accipit, et congregat
fructum in vitam aeternam: ut, et qui seminat,
simul gaudeat, et qui metit. 37In hoc enim
est verbum verum: quia alius est qui semi-
nat, et alius est qui metit. 38Ego misi vos
metere quod vos non laborastis: alii labo-
raverunt, et vos in labores eorum introistis.
39Ex civitate autem illa multi crediderunt in
eum Samaritanorum, propter verbum mu-


pagina successiva »