La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Ariosto, Ludovico » Biblia Vulgata (1592) - p. 1047


lieris testimonium perhibentis: Quia dixit
omnia quaecumque feci. 40Cum ve-
nissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt
eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
41Et multo plures crediderunt in eum pro-
pter sermonem eius. 42Et mulieri dicebant:
Quia iam non propter tuam loquelam cre-
dimus: ipsi enim audivimus, et scimus quia
hic est vere Salvator mundi. 43Post duos au-
tem dies exiit inde: et abiit in Galilaeam.
44Ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia
Propheta in sua patria honorem non habet.
45Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt
eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fe-
cerat Ierosolymis in die festo: et ipsi enim
venerant ad diem festum. 46Venit ergo ite-
rum in Cana Galileae, ubi fecit aquam vi-
num. Et erat quidam regulus, cuius filius
imfirmabatur Capharnaum. 47Hic cum au-
disset quia Iesus adveniret a Iudaea in Gali-
laea, abiit ad eum, et rogabat eum ut de-
scenderet, et sanaret filium eius: incipiebat
enim mori. 48Dixit ergo Iesus ad eum: Nisi
signa, et prodigia videritis, non creditis.
49Dicit ad eum regulus: Domine, descende
prius quam moriatur filius meus. 50Dicit ei
Iesus: Vade, filius tuus vivit. Credidit homo
sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. 51Iam
autem eo descendente, servi occurrerunt ei,
et nunciaverunt dicentes, quia filius eius vi-
veret. 52Interrogabat ergo horam ab eis, in
qua melius habuerit. Et dixerunt ei: Quia
heri hora septima reliquit eum febris. 53Co-
gnovit ergo pater, quia illa hora erat, in qua
dixit ei Iesus: Filius tuus vivit: et credidit
ipse, et domus eius tota. 54Hoc iterum se-
cundum signum fecit Iesus, cum venisset a
Iudaea in Galilaeam.

Cap. V

1Post haec erat dies festus Iudaeorum, et
ascendit Iesus Ierosolymam. 2Est autem
Ierosolymis Probatica piscina, quae cogno-
minatur Hebraice Bethsaida, quinque por-
ticus habens. 3In his iacebat multitudo ma-
gna languentium, caecorum, claudorum,
aridorum expectantium aquae motum. 4An-
gelus autem Domini descendebat secundum
tempus in piscinam: et movebatur aqua.
Et qui prior descendisset in piscinam post
motionem aquae, sanus fiebat a quacumque
detinebatur infirmitate. 5Erat autem qui-
dam homo ibi triginta et octo annos habens
in infirmitate sua. 6Hunc cum vidisset Iesus
iacentem, et cognovisset quia iam multum
tempus haberet, dicit ei: Vis sanus fieri?
7Respondit ei languidus: Domine, homi-
nem non habeo, tu cum turbata fuerit aqua,
mittat me in piscinam: dum venio enim
ego, alius ante me descendit. 8Dicit ei Ie-
sus: Surge, tolle grabatum tuum, et ambu-
la. 9Et statim sanus factus est homo ille: et
sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat
autem sabbatum in die illo. 10Dicebant ergo
Iudaei illi, qui sanatus fuerat: Sabbatum est,
non licet tibi tollere grabatum tuum. 11Re-
spondit eis: Qui me sanum fecit, ille mihi di-
xit: Tolle grabatum tuum, et ambula. 12Inter-
rogaverunt ergo eum: Quis est ille homo,
qui dixit tibi, Tolle grabatum tuum, et
ambula? 13Is autem, qui sanus fuerat effe-
ctus, nesciebat quis esset. Iesus enim decli-
navit a turba constituta in loco. 14Postea
invenit eum Iesus in templo, et dixit illi:
Ecce sanus factus es: iam noli peccare, ne
deterius tibi aliquid contingat. 15Abiit ille
homo, et nunciavit Iudaeis quia Iesus esset,
qui fecit eum sanum. 16Propterea perseque-
bantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in
sabbato. 17Iesus autem respondit eis: Pater
meus usque modo operatur, et ego operor.
18Propterea ergo magis quaerebant eum Iu-
daei interficere: quia non solum solvebat
sabbatum, sed et patrem suum dicebat
Deum, aequalem se faciens Deo. Respon-
dit itaque Iesus, et dixit eis: 19Amen, amen
dico vobis: non potest Filius a se facere quid-
quam, nisi quod viderit Patrem facientem:
quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius
similiter facit. 20Pater enim diligit Filium, et
omnia demonstrat ei, quae ipse facit: et ma-
iora his demonstrabit ei opera, ut vos mire-
mini. 21Sicut enim Pater suscitat mortuos, et
vivificat: sic et Filius, quos vult, vivificat.


pagina successiva »