
hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud?
21Ille autem dicebat de templo corporis sui.
22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recorda-
ti sunt discipuli eius, quia hoc dicebat, et
crediderunt scripturae, et sermoni, quem di-
xit
Iesus. 23Cum autem esset Ierosolymis in
pascha in die festo, multi crediderunt in no-
mine eius, videntes signa eius, quae faciebat.
24Ipse autem Iesus non credebat semetip-
sum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25et quia
opus ei non erat ut quis testimonium per-
hiberet de homine: ipse enim sciebat quid
esset in homine.
Cap. III
1Erat autem homo ex Pharisaeis, Ni-
codemus nomine, princeps Iudaeorum.
2Hic venit ad Iesum nocte, et dixit ei: Rab-
bi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo
enim potest haec signa facere, quae tu facis,
nisi fuerit Deus cum eo. 3Respondit Iesus,
et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis
renatus fuerit denuo, non potest videre re-
gnum Dei. 4Dicit ad eum Nicodemus: Quo-
modo potest homo nasci, cum sit senex?
numquid potest in ventrem matris suae ite-
rato introire, et renasci? 5Respondit Iesus:
Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fue-
rit ex aqua, et Spiritu sancto, non potest intro-
ire in regnum Dei. 6Quod natum est ex
carne, caro est: et quod natum est ex spiri-
tu, spiritus est. 7Non mireris quia tibi dixi:
oportet vos nasci denuo. 8Spiritus ubi vult
spirat: et vocem eius audis, sed nescis unde
veniat, aut quo vadat: sic est omnis, qui na-
tus est ex spiritu. 9Respondit Nicodemus,
et dixit ei: Quomodo possunt haec fieri? 10Re-
spondit Iesus, et dixit ei: Tu es magister in
Israel, et haec ignoras? 11Amen, amen dico
tibi, quia quod scimus loquimur, et quod
vidimus testamur, et testimonium nostrum
non accipitis. 12Si terrena dixi vobis, et non
creditis: quomodo, si dixero vobis caelestia,
credetis? 13Et nemo ascendit in caelum, nisi
qui descendit de caelo, Filius hominis, qui
est in caelo. 14Et sicut Moyses
exaltavit ser-
pentem in deserto; ita exaltari oportet Fi-
lium hominis: 15ut hominis, qui credit in ip-
sum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium
suum unigenitum daret: ut omnis, qui cre-
dit in eum, non pereat, sed habeat vitam
aeternam. 17Non enim misit Deus Filium
suum in mundum, ut iudicet mundum, sed
ut salvetur mundus per ipsum. 18Qui credit
in eum, non iudicatur: qui autem non cre-
dit,
iam iudicatus est: quia non credit in no-
mine unigeniti Filii Dei. 19Hoc est autem iu-
dicium: quia lux venit in mundum, et dile-
xerunt homines magis tenebras, quam lu-
cem: erant enim eorum mala opera. 20Om-
nis enim, qui male agit, odit lucem, et non
venit ad lucem, ut non arguantur opera eius:
21qui autem facit veritatem, venit ad lucem,
ut manifestentur opera eius, quia in Deo
sunt facta. 22Post haec venit Iesus, et disci-
puli eius in terram
Iudaeam: et illic demo-
rabatur cum eis, et baptizabat. 23Erat autem
et Ioannes baptizans in Aennon, iuxta Sa-
lim: quia aquae multae erant illic, et venie-
bant, et baptizabantur. 24Nondum enim mis-
sus fuerat Ioannes in carcerem. 25Facta est
autem quaestio ex discipulis Ioannis cum
Iudaeis de Purificatione. 26Et venerunt ad
Ioannem, et dixerunt ei: Rabbi, qui erat te-
cum trans Iordanem, cui tu
testimonium
perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes ve-
niunt ad eum. 27Respondit Ioannes, et dixit:
Non potest homo accipere quidquam, nisi
fuerit ei datum de caelo. 28Ipsi vos mihi te-
stimonium perhibetis, quod dixerim: Non
sum ego Christus: sed quia missus ante
illum. 29Qui habet sponsam, sponsus est: ami-
cus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gau-
dio gaudet propter vocem sponsi. Hoc er-
go gaudium meum impletum est. 30Illum
oportet crescere, me autem minui. 31Qui de-
sursum venit, super omnes est. Qui est de
terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui
de caelo venit, super omnes est. 32Et quod
vidit, et audivit, hoc testatur: et testimo-
nium eius nemo accipit. 33Qui accepit
eius testimonium, signavit quia Deus ve-
rax est. 34Quem enim misit Deus, verba
pagina successiva »