La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 985


ita ut in errorem inducantur (si fieri po-
test) etiam electi. 25Ecce praedixi vobis.
26Si ergo dixerint vobis, Ecce in deserto
est, nolite exire: ecce in penetralibus, noli-
te credere. 27Sicut enim fulgur exit ab Orien-
te, et paret usque in Occidentem: ita erit
et adventus Filii hominis. 28Ubicumque fue-
rit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
29Statim autem post tribulationem dierum
illorum sol obscurabitur, et luna non dabit
lumen suum, et stellae cadent de caelo, et vir-
tutes caelorum commovebuntur: 30et tunc
parebit signum Filii hominis in caelo: et
tunc plangent omnes tribus terrae: et vi-
debunt Filium hominis venientem in nubi-
bus caeli cum virtute multa, et maiestate.
31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce
magna: et congregabunt electos eius a quat-
tuor ventis, a summis caelorum usque ad
terminos eorum. 32Ab arbore autem fici di-
scite parabolam: cum iam ramus eius tener
fuerit, et folia nata, scitis quia prope est
aetas: 33ita et vos cum videritis haec omnia,
scitote quia prope est in ianuis. 34Amen di-
co vobis, quia non praeteribit generatio
haec, donec omnia fiant. 35Caelum, et
terra transibunt, verba autem mea non prae-
teribunt. 36De die autem illa, et hora nemo
scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.
37Sicut autem in diebus Noe, ita erit et ad-
ventus Filii hominis. 38sicut enim erant in
diebus ante diluvium comedentes et biben-
tes, nubentes et nuptui tradentes, usque ad
eum diem, quo intravit Noe in arcam, 39et
non cognoverunt donec venit diluvium,
et tulit omnes: ita erit et adventus Filii ho-
minis. 40Tunc duo erunt in agro: unus assu-
metur, et unus relinquetur. 41duae molentes
in mola: una assumetur, et una relinquetur.
42Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Do-
minus vester venturus sit. 43Illud autem sci-
tote, quoniam si sciret paterfamilias qua
hora fur venturus esset, vigilaret utique, et
non sineret perfodi domum suam. 44 Ideo
et vos estote parati: quia qua nescitis hora
Filius hominis venturus est. 45Quis, putas, est
fidelis servus, et prudens, quem constituit
dominus suus super familiam suam ut det illis
cibum in tempore? 46Beatus ille servus, quem
cum venerit dominus eius, invenerit sic fa-
cientem. 47Amen dico vobis, quoniam super
omnia bona sua constituet eum. 48Si autem
dixerit malus servus ille in corde suo: Moram
facit dominus meus venire: 49et coeperit per-
cutere conservos suos, manducet autem, et
bibat cum ebriosis: 50veniet dominus servi il-
lius in die, qua non sperat, et hora, qua igno-
rat: 51et dividet eum, partemque eius ponet cum
hypocritis. Illic erit fletus, et stridor dentium.

Cap. XXV

1Tunc simile erit regnum caelorum de-
cem virginibus: quae accipientes lam-
pades suas exierunt obviam sponso, et spon-
sae. 2Quinque autem ex eis erant fatuae, et
quinque prudentes: 3sed quinque fatuae, ac-
ceptis lampadibus, non sumpserunt oleum
secum: 4 prudentes vero acceperunt oleum
in vasis suis cum lampadibus. 5Moram au-
tem faciente sponso, dormitaverunt omnes
et dormierunt. 6Media autem nocte clamor
factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam
ei. 7Tunc surrexerunt omnes virgines illae,
et ornaverunt lampades suas. 8Fatuae autem
sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo
vestro: quia lampades nostrae extinguun-
tur. 9Responderunt prudentes, dicentes:
Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite po-
tius ad vendentes, et emite vobis. 10Dum au-
tem irent emere, venit sponsus: et quae pa-
ratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias,
et clausa est ianua. 11Novissime vero veniunt
et reliquae virgines, dicentes: Domine, Do-
mine, aperi nobis. 12At ille respondens, ait:
Amen dico vobis, nescio vos. 13Vigilate ita-
que, quia nescitis diem, neque horam. 14Sicut
enim homo peregre profiscens, vocavit ser-
vos suos, et tradidit illis bona sua. 15Et uni
dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero
unum, unicuique secundum propriam virtu-
tem, et profectus est statim. 16Abiit autem qui
quinque talenta acceperat, et operatus est
in eis, et lucratus est alia quinque. 17Similiter
et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.


pagina successiva »