
18Qui autem unum acceperat, abiens fodit
in terram, et abscondit pecuniam domini
sui. 19Post multum vero temporis venit do-
minus servorum illorum, et posuit rationem
cum eis. 20Et accedens qui quinque talenta
acceperat, obtulit alia quinque talenta, di-
cens: Domine, quinque talenta tradidisti
mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
21Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et
fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super
multa te constituam, intra in gaudium do-
mini tui. 22Accessit autem et qui duo talen-
ta acceperat, et ait: Domine, duo talenta
tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
23Ait illi dominus eius: Euge serve bone, et
fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super
multa te constituam, intra in gaudium do-
mini tui. 24Accedens autem et qui unum
talentum acceperat, ait: Domine, scio quia
homo durus es, metis ubi non seminasti, et
congregas ubi non sparsisti: 25et timens abii,
et abscondi talentum tuum in terra: ecce
habes quod tuum
est. 26Respondens autem
dominus eius, dixit ei: Serve male, et piger,
sciebas quia meto meto ubi non semino, et con-
grego ubi non sparsi: 27oportuit ergo te com-
mittere pecuniam meam numulariis, et ve-
niens ego recepissem utique quod meum
est cum usura. 28 Tollite itaque ab eo talen-
tum, et date, qui habet decem talenta. 29om-
ni enim habenti dabitur, et abundabit: ei au-
tem, qui non habet, et quod videtur habere,
auferetur ab eo. 30Et inutilem servum eiici-
te in tenebras exteriores: illic erit fletus, et
stridor dentium. 31Cum autem venerit Filius
hominis in maiestate sua, et omnes angeli
cum eo, tunc sedebit super sedem maiesta-
tis suae: 32et congregabuntur ante eum omnnes
gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pa-
stor segregat oves ab haedis: 33et statuet oves
quidem a dextris suis, hoedos autem a sini-
stris. 34Tunc dicet rex his, qui a dextris eius
erunt: Venite benedicti Patris mei, posside-
te paratum vobis regnum a constitutione
mundi. 35 esurivi enim, et dedistis mihi man-
ducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: ho-
spes eram, et collegistis me: 36 nudus, et coo-
peruistis me: infirmus, et visitastis me: in
carcere eram, et venistis ad me. 37Tunc re-
spondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quan-
do te vidimus esurientem, et pavimus te:
sitientem, et dedimus tibi potum? 38quando
autem te vidimus hospitem, et collegimus te:
aut nudum, et cooperuimus te? 39aut quando
te vidimus infirmum: aut in carcere, et ve-
nimus ad te? 40Et respondens rex, dicet illis:
Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex
his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
41Tunc dicet et his, qui a sinistris erunt: Di-
scedite a me maledicti in ignem aeternum, qui
paratus est a diabolo, et angelis suis. 42Esurivi
enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi,
et non dedistis mihi potum: 43hospes eram,
et non collegistis me: nudus, et non coope-
ruistis me: infirmus, et in carcere, et non vi-
sitastis me. 44Tunc respondebunt ei et ipsi,
dicentes: Domine, quando te vidimus esu-
rientem, aut sitientem, aut hospitem, aut
nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non
ministravimus tibi? 45Tunc respondebit il-
lis dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non
fecistis uni de minoribus his, nec mihi fe-
cistis. 46Et ibunt in supplicium aeternum:
iusti autem in vitam aeternam.
Cap. XXVI
1Et factum est: cum consummasset Ie-
sus sermones hos omnes, dixit discipu-
lis suis: 2Scitis quia post biduum Pascha
fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifiga-
tur. 3Tunc congregati sunt principes sacer-
dotum, et seniores populi in atrium principis
sacerdotum, qui dicebatur Caiphas: 4et con-
silium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et
occiderent.5 Dicebant autem: Non in die
festo, ne forte tumultus
fieret in populo.
6Cum autem Iesus esset in Bethania in do-
mo Simonis leprosi, 7accessit ad eum mulier
habens alabastrum unguenti pretiosi, et ef-
fudit super caput ipsius recumbentis. 8Vi-
dentes autem discipuli, indignati sunt di-
centes: Ut quid perditio haec? 9potuit enim
istud vaenundari multo, et dari pauperibus.
10Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti
pagina successiva »