La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 984


iudicium, et misericordiam, et fidem. Haec
oportuit facere, et illa non omittere. 24Duces
caeci, excolantes culicem, camelum autem glu-
tientes. 25Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypo-
critae, quia mundatis quod deforis est calicis,
et paropsidis: intus autem pleni estis rapi-
na, et immunditia. 26Pharisaee caece, munda
prius quod deforis est, mundum. 27 Vae vobis
Scribae, et Pharisaei hypocritae: quia similes
estis sepulchris daelbatis, quae aforis parent
omnibus speciosa, intus vero plena sunt
ossibus mortuorum, et omni spurcitia. 28Sic
et vos aforis quidmm paretis hominibus iusti:
intus autem pleni estis hypocrisi, et iniqui-
tate. 29Vae vobis Scribae, et Pharisaei hypocri-
tae, qui aedificatis sepulchra prophetarum,
et ornatis monumenta iustorum, 30et dicitis:
Si fuissemus in diebus patrum nostrorum,
non essemus socii eorum in sanguine prophe-
tarum 31itaque testimonio estis vobismetipsis,
quia filii estis eorum qui prophetas occide-
runt. 32Et vos implete mensuram patrum ve-
strorum. 33Serpentes genimina viperarum,
quomodo fugietis a iudicio gehennae? 34 Ideo
ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapien-
tes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifi-
getis, et ex eis flagellabitis in synagogis ve-
stris, et persequemini de civitate in civitatem:
35 ut veniat super vos omnis sanguis iustus,
qui effusus est super terram, a sanguine A-
bel iusti usque ad sanguinem Zachariae, fi-
lii Barachiae, quem occiditis inter templum
et altare. 36Amen dico vobis, venient haec
omnia super generationem istam. 37Ierusa-
lem Ierusalem, quae occidis prophetas, et la-
pidas eos, qui ad te missi sunt, quoties vo-
lui congregare filios tuos, quemadmodum
gallina congregat pullos suos sub alas, et
noluisti? 38Ecce relinquetur vobis domus ve-
stra deserta. 39Dico enim vobis, non me vi-
debitis amodo, donec dicatis: Benedictus,
qui venit in nominee Domini.

Cap. XXIIII

1Et egressus Iesus de templo, ibat. Et ac-
cesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei
aedificationes templi. 2Ipse autem respon-
dens dixit illis: Videtis haec omnia? Amen
dico vobis, non relinquetur hic lapis super
lapidem, qui non destruatur. 3Sedente au-
tem eo super Montem oliveti, accesserunt ad
eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis,
quando haec erunt? Et quod signum adven-
tus tui, et consummationis saeculi? 4Et
respondens Iesus, dixit eis: Videte nequis vos
seducat. 5Multi enim venient in nomine
meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos
seducent. 6 Audituri enim estis praelia, et opi-
niones praeliorum. Videte ne turbemini
oportet enim haec fieri, sed nondum est finis.
7 Consurget enim gens in gentem, et regnum in
regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et ter-
raemotus per loca. 8Haec autem omnia initia
sunt dolorum. 9Tunc tradent vos in tribu-
lationem, et occident vos: et eritis odio om-
nibusgentibus propter nomen meum. 10Et
tunc scandalizabuntur multi, et invicem tra-
dent, et odio habebunt invicem. 11Et multi
pseudoprophetae surgent, et seducent mul-
tos. 12Et quoniam abundavit iniquitas, re-
frigescet charitas multorum. 13Qui autem per-
severaverit usque in finem, hic salvus erit.
14Et praedicabitur hoc Evangelium regni in
universo orbe, in testimonium omnibus
gentibus: et tunc veniet consummatio.
15Cum ergo videritis abominationem de-
solationis, quae dicta est a Daniele propheta,
stantem in loco sancto, qui legit, intelligat;
16tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes:
17et qui in tecto, non descendat tollere ali-
quid de domo sua: 18et qui in agro, non re-
vertatur tollere tunicam suam. 19Vae autem
praegnantibus, et nutrientibus in illis die-
bus. 20Orate autem ut non fiat fuga vestra
in hieme, vel sabbato. 21Erit enim tunc tribu-
latio magna, qualis non fuit ab initio mun-
di usque modo, neque fiet. 22Et nisi brevia-
ti fuissent dies illi, non fieret salva omnis
caro: sed propter electos breviabuntur dies
illi. 23Tunc siquis vobis dixerit: Ecce hic
est Christus, aut illic: nolite credere.
24Surgent enim pseudochristi, et pseudopro-
phetae: et dabunt signa magna, et prodigia,


pagina successiva »