La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Apparati iconografici - vignette » Biblia Vulgata (1592) - p. 97


mundum, ubi cineres effundi solent: incen-
detque ea super lignorun struem, quae in lo-
co effusorum cinerum cremabuntur. 13Quod
si omnis turba Israel ignoraverit, et per im-
peritiam fecerit quod contra mandatum
Domini est, 14et postea intellexerit pecca-
tum suum, offeret pro peccato suo vitulum,
adducetque eum ad ostium tabernaculi. 15Et
ponent seniores populi manus super caput
eiuS coram Domino. Immolatoque vitulo
in conspectu Domini, 16inferet sacerdos, qui
unctus est, de sanguine eius in tabernacu-
lum testimoni, 17tincto digito aspergens se-
pties contra velum. 18Ponetque de eodem
sanguine in cornibus altaris, quod est co-
ram 19Domino in tabernaculo testimonii:
reliquum autem sanguinem fundet iuxta
basim altaris holocaustorum, quod est in
ostio tabernaculi testimonii. Omnemque
eius adipem tollet, et adolebit super alta-
re: 20sic faciens et de hoc vitulo quo mo-
do fecit prius: et rogante pro eis sacer-
dote, propitius erit eis Dominus. 21Ipsum
autem vitulum efferet extra castra, atque
comburet sicut et priorem vitulum: quia
est pro peccato multitudinis. 22Si pecca-
verit princeps, et fecerit unum e pluribus
per ignorantiam, quod Domini lege pro-
hibetur: 23et postea intellexerit peccatum
suum, offeret hostiam Domino, hircum de
capris immaculatum. 24Ponetque manum suam
super caput eius: cumque immolaverit eum
in loco ubi solet mactari holocaustum co-
ram Domino, quia pro peccato est, 25tinget
sacerdos digitum in sanguine hostiae pro
peccato, tangens cornua altaris holocau-
sti, et reliquum fundens ad basim eius.
26Adipem vero adolebit supra, sicut in victi-
mis pacificorum fieri solet: rogabitque pro
eo sacerdos, et pro peccato eius, et dimitte-
tur ei. 27Quod si peccaverit anima per igno-
rantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam
de his, quae Domini lege prohibentur, at-
que delinquat, 28et cognoverit peccatum
suum, offeret capram immaculatam. 29Po-
netque manum super caput hostiae quae pro
peccato est, immolabit eam in loco ho-
locausti. 30Tolletque sacerdos de sanguine in
digito suo: et tangens cornua altaris holo-
causti, reliquum fundet ad basim eius. 31Om-
nem autem adipem auferens, sicut auferri
solet de victimis pacificorum, adolebit su-
per altare in odorem suavitatis Domino:
rogabitque pro eo, et dimittetur ei. 32Sin au-
tem de pecoribus obtulerit victimam pro
peccato, ovem scilicet immaculatam; 33po-
net manum super caput eius, et immola-
bit eam in loco ubi solent caedi holocau-
storum hostiae. 34Sumetque sacerdos de san-
guine eius digito suo, et tangens cornua
altaris holocausti, reliquum fundet ad ba-
sim eius. 35Omnem quoque adipem aufe-
rens, sicut auferri solet adeps arietis, qui im-
molatur pro pacificis: cremabit super al-
tare in incensum Domini: rogabitque pro
eo, et pro peccato eius, et dimittetur ei.

Cap. V

1Si peccaverit anima, et audierit vocem
iurantis, testisque fuerit quod aut ipse vi-
dit, aut conscius est: nisi indicaverit, por-
tabit iniquitatem suam. 2Anima quae teti-
gerit aliquid immundum, sine quod occi-
sum a bestia est, aut per se mortuum, aut
quodlibet aliud reptile: et oblita fuerit im-
munditiae suae, rea est, et deliquit: 3et si te-
tigerit quidquam de immunditia hominis
iuxta omnem impuritatem, qua pollui so-
let, oblitaque cognoverit postea, subiacebit
delicto. 4Anima, quae iuraverit, et protulerit
labiis suis ut vel male quid faceret, vel be-
ne, et idipsum iuramento et sermone firma-
verit, oblitaque postea intellexerit delictum
suum, 5agat poenitentiam pro peccato,
6et offerat de gregibus agnam sive capram,
orabitque pro ea sacerdos et pro peccato
eius: 7sin autem non potuerit offerre pecus,
offerat duos turtures, vel duos pullos colum-
barum Domino, unum pro peccato, et al-
terum in holocaustum, 8dabitque eos sacer-
doti: qui primum offerens pro peccato,
retorquebit caput eius ad pennulas, ita ut
collo haereat, et non penitus abrumpatur.
9Et asperget de sanguine eius parietem al-


pagina successiva »