La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metamorphoses » Biblia Vulgata (1592) - p. 98


taris. Quidquid autem reliquum fuerit, fa-
ciet distillare ad fundamentum eius, quia
pro peccato est. 10Alterum vero adolebit
in holocaustum, ut fieri solet: rogabitque pro
eo sacerdos et pro peccato eius, et dimit-
tetur ei. 11Quod si non quiverit manus
eius duos offerre turtures, aut duos pullos
columbarum, offeret pro peccato suo simi-
lae partem ephi decimam. Non mittet in
eam oleum, nec thuris aliquid imponet,
quia pro peccato est. 12Tradetque eam sacer-
doti: qui plenum ex ea pugillum hauriens,
cremabit super altare in monimentum eius
qui obtulerit, 13rogans pro illo et expians,
reliquam vero partem ipse habebit in mu-
nere. 14Locutusque est Dominos ad Moysen,
dicens: 15Anima si praevaricans ceremonias,
per errorem in his, quae Domino sunt san-
ctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo
arietem immaculatum de gregibus, qui
emi potest duobus siclis, iuxta pondus San-
ctuarii: 16ipsumque quod intulit damni resti-
tuet, et quintam partem ponet supra, tra-
dens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens
arietem, et dimittetur ei. 17Anima si pecca-
verit per ignorantiam, feceritque unum ex
his quae Domini lege prohibentur, et pec-
cati rea intellexerit iniquitatem suam, 18of-
feret arietem immaculatum de gregibus
sacerdoti, iuxta mensuram, aestimationemque
peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens
fecerit: et dimittetur ei, 19quia per errorem
deliquit in Dominum.

Cap. VI

1Locutus est Dominus ad Moysen, di-
cens: 2Anima quae peccaverit, et con-
tempto Domino, negaverit proximo suo
depositum quod fidei eius creditum fue-
rat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam
fecerit, 3sive rem perditam invenerit, et in-
ficians insuper peieraverit, et quodlibet
aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent
peccare homines, 4convicta delicti, 5reddet
omnia quae per fraudem voluit obtinere,
integra, et quintam in super partem domino
cui damnum intulerat. 6Pro peccato autem
suo offeret arietem immaculatum de gre-
ge, et dabit eum sacerdoti, iuxta aestimatio-
nem, mensuramque delicti: 7qui rogabit pro
eo coram Domino, et dimittetur illi pro
singulis quae faciendo peccavit. 8Locutusque
est Dominus ad Moysen, dicens: 9Praecipe
Aaron et filiis eius: Haec est lex holocau-
sti: Cremabitur in altari tota nocte usque
mane: ignis ex eodem altari erit. 10Vestietur
tunica sacerdos et feminalibus lineis: tol-
letque cineres, quos vorans ignis exussit, et
ponens iuxta altare, 11spoliabitur prioribus
vestimentis, indutusque aliis, efferet eos extra
castra, et in loco mundissimo usque ad fa-
villam consumi faciet. 12Ignis autem in al-
tari semper ardebit, quem nutriet sacerdos
subiiciens ligna mane per singulos dies, et
imposito holocausto, desuper adolebit adi-
pes pacificorum. 13Ignis et iste perpetuus,
qui numquam deficiet in altari. 14Haec est
lex sacrificii et libamentorum, quae offerent
filii Aaron coram Domino, et coram alta-
ri. 15Tollet sacerdos pugillum similae, quae
conspersa est oleo, et totum thus, quod su-
per similam positum est: adolebitque illud
in altari in monimentum odoris suavissimi
Domino: 16reliquam autem partem similiae
comedet Aaron cum filiis suis, absque fer-
mento: et comedet in loco Sancto Atrii ta-
bernaculi. 17Ideo autem non fermentabi-
tur, quia pars eius in Domini offertur in-
censum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro
peccato atque delicto. 18Mares tantum stir-
pis Aaron comedent illud. Legitimum ac
sempiternum erit in generationibus vestris
de sacrificiis Domini. Omnis, qui tetigerit
illa, sanctificabitur. 19Locutusque est Domi-
nus ad Moysen, dicens: 20Haec est oblatio
Aaron, et filiorum eius, quam offerre de-
bent Domino in die unctionis suae. Deci-
mam partem ephi offerent similae in sacri-
ficio sempiterno, medium eius mane, et me-
dium eius vespere: 21quae in sartagine oleo
conspersa frigetur. Offeret autem eam cali-
dam in odorem suavissimum Domino 22sa-
cerdos, qui iure patri successerit, et tota cre-
mabitur in altari. 23Omne enim sacrificium


pagina successiva »