La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 96


mento fiet, nec quidquam fermenti ac mel-
lis adolebitur in sacrificio Domino. 12Primi-
tias tantum eorum offeretis ac munera: su-
per altare vero non imponentur in odorem
suavitatis. 13Quidquid obtuleris sacrificii,
sale condies, nec auferes sal foederis Dei
tui de sacrificio tuo. In omni oblatione
tua offeres sal. 14Si autem obtuleris munus
primarum frugum tuarum, Domino de spi-
cis adhuc virentibus, torrebis igni, et con-
fringes in morem farris, et sic offeres pri-
mitias tuas Domino, 15fundens supra oleum,
et thus imponens, quia oblatio Domini est.
16De qua adolebit sacerdos in memoriam mu-
neris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.

Cap. III

1Quo si hostia pacificorum fuerit eius
oblatio, et de bobus voluerit offerre,
marem sive feminam, immaculata offeret
coram Domino. 2Ponetque manum super
caput victimae suae, quae immolabitur in in-
troitu tabernaculi testimonii, fundentque fi-
lii Aaron sacerdotes, sanguinem per altaris
circuitum. 3Et offerent de hostia pacifico-
rum in oblationem Domino, adipem qui
operit vitalia, et quidquid pinguedinis est
intrinsecus: 4duos renes cum adipe quo te-
guntur ilia, et reticulum iecoris cum renun
culis. 5Adolebuntque ea super altare in holo-
caustum, lignis igne supposito: in oblatio-
nem suavissimi odoris Domino. 6Si vero
de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum
hostia, sive masculum obtulerit, sive femi-
nam, immaculata erunt. 7Si agnum obtule-
rit coram Domino, 8ponet manum suam
super caput victimae suae: quae immolabitur
in vestibulo tabernaculi testimonii: fun-
dentque filii Aaron sanguinem eius per cir-
cuitum altaris. 9Et offerent de pacificorum
hostia sacrificium Domino: adipem et cau-
dam totam 10cum renibus, et pinguedinem
quae operit ventrem: atque universa vitalia,
et utrumque renunculum cum adipe qui
est iuxta ilia, reticulumque iecoris cum re-
nunculis. 11Et adolebit ea sacerdos super al-
tare in pabulum ignis et oblationis Domi-
ni. 12Si capra fuerit eius oblatio, et obtule-
rit eam Domino, 13ponet manum suam su-
per caput eius: immolabitque eam in introi-
tu tabernaculi testimonii. Et fundent filii
Aaron sanguinem eius per altaris circuitum
14Tollentque ex ea in pastum ignis domini-
ci, adipem qui operit ventrem, et qui tegit
universa vitalia: 15duos renunculos cum re-
ticulo, quod est super eos iuxta ilia, et arui-
nam iecoris cum renunculis: 16adolebitque ea
super altare sacerdos in alimoniam ignis,
et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domi-
ni erit 17iure perpetuo in generationibus, et
cunctis habitaculis vestris: nec sanguinem
nec adipem omnino comedetis.

Cap. IIII

1Locutusque est Dominus ad Moisen,
dicens: 2Loquere filiis Israel: Anima,
quae peccaverit per ignorantiam, et de uni-
versis mandatis Domini, quae praecepit ut
non fierent, quippiam fecerit: 3si sacerdos,
qui unctus est, peccaverit, delinquere fa-
ciens populum, offeret pro peccato suo vi-
tulum immaculatum Domino: 4et addu-
cet illum ad ostium tabernaculi testimonii
coram Domino, ponetque manum super ca-
put eius, et immolabit eum Domino. 5Hau-
riet quoque de sanguine vituli, inferens il-
lum in tabernaculum testimonii. 6Cumque
intinxerit digitum in sanguine, asperget
eo septies coram Domino contra velam
Sanctuarii. 7ponetque de eodem sanguine
super cornua altaris thymiamatis gratissi-
mi Domino, quod est in tabernaculo testi-
monii. Omnem autem reliquum sangui-
nem fundet in basim altaris holocausti in
introitu tabernaculi. 8Et adipem vituli au-
feret pro peccato, tam eum qui vitalia ope-
rit quam omnia quae intrinsecus sunt: 9duos
renunculos et reticulum quod est super
eos iuxta ilia, et adipem iecoris cum renun-
culis, 10sicut aufertur de vitulo hostiae paci-
ficorum: et adolebit ea super altare holo-
causti. 11Pellem vero et omnes carnes cum
capite et pedibus et intestinis et fimo, 12et
reliquo corpore efferet extra castra in locum


pagina successiva »