
semetipsum viriliter in turbas: 44quibus ve-
lociter locum dantibus casui eius, venit per
mediam cervicem. 45Et cum adhuc spiraret,
accensus animo, surrexit: et cum sanguis
eius magno fluxu deflueret, et gravissimis
vulneribus esset saucius, cursu turbam per-
transiit: 46et stans supra quamdam petram
praeruptam, et iam exsanguis effectus, com-
plexus intestina sua, utrisque manibus pro-
iecit super turbas, invocans dominatorem
vitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet:
atque ita vita defunctus est.
Cap. XV
1Nicanor autem, ut comperit Iudam
esse in locis Samariae, cogitavit cum
omni impetu die sabbati committere bel-
lum. 2Iudaeis vero, qui illum per necessi-
tatem sequebantur dicentibus: Ne ita fero-
citer, et barbare feceris, sed honorem tri-
bue diei sanctificationis, et honora eum,
qui universa conspicit: 3ille infelix interro-
gavit, si est potens in caelo, qui imperavit
agi diem sabbatorum. 4Et respondentibus
illis, Est Dominus vivus ipse in caelo po-
tens, qui iussit agi septimam diem. 5At
ille ait: Et ego potens sum super terram,
qui impero sumi arma, et negotia regis im-
pleri. Tamen non obtinuit ut consilium
perficeret. 6Et Nicanor quidem cum sum-
ma superbia erectus, cogitaverat commu-
ne trophaeum statuere de Iuda. 7Macha-
baeus autem semper confidebat cum omni
spe auxilium sibi a Deo affuturum: 8et hor-
tabatur suos ne formidarent ad adventum
nationum, sed in mente haberent adiuto-
ria sibi facta de caelo, et nunc sperarent ab
Omnipotente sibi affuturam victoriam.
9Et allocutus eos de lege, et prophetis,
admonens etiam certamina, quae fecerant
prius, promptiores constituit eos: 10et ita
animis eorum erectis simul ostendebat gen-
tium fallaciam, et iuramentorum praevari-
cationem. 11Singulos autem illorum arma-
vit, non clypei, et hastae munitione, sed
sermonibus optimis, et exhortationibus,
exposito digno fide somnio, per quod uni-
versos laetificavit. 12Erat autem huiuscemo-
di visus: Oniam, qui fuerat summus sacer-
dos, virum bonum et benignum, verecundum
visu, modestum moribus, et eloquio deco-
rum, et qui a puero in virtutibus exercitatus
sit, manus protendentem, orare pro omni
populo Iudaeorum: 13Post hoc apparuisse
et alium virum aetate, et gloria mirabilem,
et magni decoris habitudine circa illum:
14Respondentem vero Oniam dixisse: Hic
est fratrum amator, et populi Israel: hic
est, qui multum orat pro populo, et univer-
sa sancta civitate, Ieremias propheta Dei.
15Extendisse autem Ieremiam dextram, et
dedisse Iudae gladium aureum, dicentem:
16Accipe sanctum gladium munus a Deo,
in quo deiicies adversarios populi mei Is-
rael. 17Exhortati itaque Iudae sermonibus
bonis valde, de quibus extolli posset impe-
tus, et animi iuvenum confortari, statuerunt
dimicare et confligere fortiter: ut virtus de
negotiis iudicaret, eo quod civitas sancta, et
templum periclitarentur. 18Erat enim pro
uxoribus, et filiis, itemque pro fratribus,
et cognatis minor sollicitudo: maximus
vero et primus pro sanctitate timor erat
templi. 19Sed et eos qui in civitate erant,
non minima sollicitudo habebat pro his,
qui congressuri erant. 20Et, cum iam om-
nes sperarent iudicium futurum, hostesque
adessent, atque exercitus esset ordinatus,
bestiae, equitesque opportuno in loco com-
positi, 21considerans Machabaeus adven-
tum multitudinis, et apparatum varium ar-
morum, et ferocitatem bestiarum, exten-
dens manus in caelum, prodigia facientem
Dominum invocavit, qui non secundum
armorum potentiam, sed prout ipsi placet,
dat dignis victoriam. 22Dixit autem invo-
cans hoc modo: Tu Domine, qui misisti
angelum tuum sub Ezechia rege Iuda, et
interfecisti de castris Sennacherib centum
octogintaquinque millia: 23et nunc domina-
tor caelorum mitte angelum tuum bonum
ante nos in timore, et tremore magnitudi-
nis brachii tui, 24ut metuant qui cum blasphe-
mia veniunt adversus sanctum populum
pagina successiva »