La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 960


tuum. Et hic quidem ita peroravit. 25Ni-
canor autem, et qui cum ipso erant, cum
tubis et canticis admovebant. 26Iudas ve-
ro, et qui cum eo erant, invocato Deo, per
orationes congressi sunt: 27manu quidem pu-
gnantes, sed Dominum cordibus orantes,
prostraverunt non minus trigintaquinque
millia, praesentia Dei magnifice delectati.
28Cumque cessassent, et cum gaudio redirent,
cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis
suis. 29Facto itaque clamore, et perturba-
tione excitata, patria voce omnipotentem
Dominum benedicebant. 30Praecepit au-
tem Iudas, qui per omnia corpore et ani-
mo mori pro civibus paratus erat, caput
Nicanoris, et manum cum humero abscis-
sam, Ierosolymam perferri. 31Quo cum
pervenisset, convocatis contribulibus, et
sacerdotibus ad altare, accersiit et eos, qui
in arce erant. 32Et ostenso capite Nicano-
ris, et manu nefaria, quam extendens con-
tra domum sanctam omnipotentis Dei, ma-
gnifice gloriatus est. 33Linguam etiam im-
pii Nicanoris praecisam iussit particulatim
avibus dari: manum autem dementis con-
tra templum suspendi. 34Omnes igitur caeli
benedixerunt Dominum, dicentes: Benedi-
ctus, qui locum suum incontaminatum ser-
vavit. 35Suspendit autem Nicanoris caput
in summa arce, ut evidens esset, et manife-
stum signum auxilii Dei. 36Itaque omnes
communi consilio decreverunt nullo modo
diem istum absque celebritate praeteri-
re: 37habere autem celebritatem tertiadecima
die mensis Adar, quod dicitur voce Syriaca,
pridie Mardochaei diei. 38Igitur his erga Ni-
canorem gestis, et ex illis temporibus ab
Hebraeis civitate possessa, ego quoque in
his faciam finem sermonis. 39Et si quidem
bene, et ut historiae competit, hoc et ipse ve-
lim: sin autem minus digne, concedendum
est mihi. 40Sicut enim vinum semper bibe-
re, aut semper aquam, contrarium est: al-
ternis autem uti, delectabile: ita legentibus
si semper exactus sit sermo, non erit gratus.
Hic ergo erit consummatus.


pagina successiva »