La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure


Nicanori miscebant, miserias, et clades Iu-
daeorum prosperitates rerum suarum existi-
mantes. 15Audito itaque Iudaei Nicanoris
adventu, et conventu nationum, conspersi
terra rogabant eum, qui populum suum
constituit, ut in aeternum custodiret, quique
suam portionem signis evidentibus prote-
git. 16Imperante autem duce, statim inde
moverunt, conveneruntque ad castellum
Dessau. 17Simon vero frater Iudae commi-
serat cum Nicanore: sed conterritus est repen-
tino adventu adversariorum. 18Nicanor
tamen, audiens virtutem comitum Iudae, et
animi magnitudinem, quam pro patriae cer-
taminibus habebant, sanguine iudicium
facere metuebat. 19Quam ob rem praemi-
sit Posidonium, et Theodotium, et Mat-
thiam, ut darent dextras atque acciperent.
20Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse
dux ad multitudinem retulisset, omnium una
fuit sententia amicitiis annuere. 21Itaque
diem constituerunt, qua secreto inter se
agerent: et singulis sellae prolatae sunt, et
positae. 22Praecepit autem Iudas armatos
esse locis opportunis, ne forte ab hosti-
bus repente mali aliquid oriretur: et con-
gruum colloquium fecerunt. 23Moraba-
tur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque ini-
que agebat, gregesque turbarum, quae con-
gregatae fuerant, dimisit. 24Habebat au-
tem Iudam semper carum ex animo, et
erat viro inclinatus. 25Rogavitque eum du-
cere uxorem, filiosque procreare. Nuptias
fecit: quiete egit, communiterque vivebant.
26Alcimus autem, videns caritatem illo-
rum adinvicem, et conventiones, venit
ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem
rebus alienis assentire, Iudamque regni insi-
diatorem successorem sibi destinasse. 27Ita-
que rex exasperatus, et pessimis huius cri-
minationibus irritatus, scripsit Nicanori,
dicens, graviter quidem se ferre de amici-
tiae conventione, iubere tamen Machabaeum
citius vinctum mittere Antiochiam. 28Qui-
bus cognitis, Nicanor consternabatur, et
graviter ferebat, si ea, quae convenerant,
irrita faceret, nihil laesus a viro: 29sed, quia re-
gi resistere non poterat, opportunitatem
observabat, qua praeceptum perficeret. 30At
Machabaeus, videns secum austerius agere
Nicanorem, et consuetum occursum fero-
cius exhibentem, intelligens non ex bono
esse austeritatem istam, paucis suorum con-
gregatis, occultavit se a Nicanore. 31Quod
cum ille cognovit fortiter se a viro praeven-
tum, venit ad maximum et sanctissimum
templum: et sacerdotibus solitas hostias
offerentibus, iussit sibi tradi virum. 32Quibus
cum iuramento dicentibus nescire se ubi
esset qui quaerebatur, extendens manum ad
templum, 33iuravit, dicens: Nisi Iudam mi-
hi vinctum tradideritis, istud Dei fanum
in planitiem deducam, et altare effodiam,
et templum hoc Libero patri consecrabo.
34Et his dictis abiit. Sacerdotes autem pro-
tendentes manus in caelum, invocabant
eum, qui semper propugnator esset gen-
tis ipsorum, haec dicentes: 35Tu Domine
universorum, qui nullius indiges, voluisti
templum habitationis tuae fieri in nobis.
36Et nunc sancte sanctorum omnium Do-
mine, conserva in aeternum impollutam
domum istam, quae nuper mundata est.
37Razias autem quidam de senioribus ab Ie-
rosolymis delatus est Nicanori, vir amator
civitatis, et bene audiens: qui pro affectu
pater Iudaeorum appellabatur. 38Hic mul-
tis temporibus continentiae propositum
tenuit in Iudaismo, corpusque et animam
tradere contentus pro perseverantia. 39Vo-
lens autem Nicanor manifestare odium,
quod habebat in Iudaeos, misit milites
quingentos, ut eum comprehenderent. 40Pu-
tabat enim, si illum decepisset, se cladem Iu-
daeis maximam illaturum. 41Turbis autem
irruere in domum eius, et ianuam disrum-
pere, atque ignem admovere cupientibus,
cum iam comprehenderetur, gladio se pe-
tiit; 42eligens nobiliter mori potius, quam
subditus fieri peccatoribus, et contra nata-
les suos indignis iniuriis agi. 43Sed, cum per
festinationem non certo ictu plagam de-
disset, et turbae intra ostia irrumperent, re-
currens audacter ad murum, praecipitavit


pagina successiva »