
12Omnibus itaque simul id facientibus, et
petentibus a Domino misericordiam cum
fletu et ieiuniis, per triduum continuum
prostratis, hortatus est eos Iudas ut se prae-
pararent. 13Ipse vero cum senioribus cogi-
tavit priusquam rex admoveret exercitum
ad Iudaeam, et obtineret civitatem, exire,
et Domini iudicio committere exitum rei.
14Dans itaque potestatem omnium Deo
mundi creatori, et exhortatus suos ut for-
titer dimicarent, et usque ad mortem pro
legibus, templo, civitate, patria, et civibus
starent, circa Modin exercitum constituit.
15Et dato signo suis Dei victoriae, iuvenibus
fortissimis electis, nocte aggressus aulam
regiam, in castris interfecit viros quattuor
millia, et maximum elephantorum cum
his qui superpositi fuerant: 16summoque me-
tu, ac perturbatione hostium castra replen-
tes, rebus prospere gestis, abierunt. 17Hoc
autem factum est die illucescente, adiu-
vante eum Domini protectione. 18Sed rex,
accepto gustu audaciae Iudaeorum, arte dif-
ficultatem locorum tentabat: 19et Bethsu-
rae, quae erat Iudaeorum praesidium muni-
tum, castra admovebat: sed fugabatur, im-
pingebat, minorabatur. 20His autem, qui
intus erant, Iudas necessaria mittebat.
21Enunciavit autem mysteria hostibus Rho-
docus quidam de iudaico exercitu, qui
requisitus comprehensus est, et conclusus.
22Iterum rex sermonem habuit ad eos, qui
erant in Bethsuris: dextram dedit: accepit:
abiit: 23commisit cum Iuda, superatus est.
Ut autem cognovit rebellasse Philippum
Antiochiae, qui relictus erat super negotia,
mente consternatus Iudaeos deprecans, sub-
ditusque eis, iurat de omnibus, quibus iustum
visum est: et reconciliatus obtulit sacrifi-
cium, honoravit templum, et munera po-
suit: 24Machabaeum amplexatus est, et fecit
eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos du-
cem et principem. 25Ut autem venit Pto-
lemaidam, graviter ferebant Ptolemenses
amicitiae conventionem, indignantes ne
forte foedus irrumperent. 26Tunc ascendit
Lysias tribunal, et exposuit rationem, et
populum sedavit, regressusque est Antio-
chiam: et hoc modo regis profectio, et re-
ditus processit.
Cap. XIIII
1Sed post triennii tempus cognovit Iu-
das, et qui cum eo erant, Demetrium
Seleuci cum multitudine valida, et navi-
bus, per portam Tripolis ascendisse ad lo-
ca opportuna, 2et tenuisse regiones adver-
sus Antiochum, et ducem eius Lysiam. 3Al-
cimus autem quidam, qui summus sacer-
dos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est
temporibus commistionis, considerans nul-
lo modo sibi esse salutem, neque accessum
ad altare, 4venit ad regem Demetrium cen-
tesimo quinquagesimo anno, offerens ei co-
ronam auream, et palmam, super haec et
thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa
quidem die siluit. 5Tempus autem oppor-
tunum dementiae suae nactus, convocatus
a Demetrio ad consilium, et interrogatus
quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur,
6respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidaei Iudaeo-
rum, quibus praeest Iudas Machabaeus, bella
nutriunt, et seditiones movent, nec patiun-
tur regnum esse quietum: 7nam et ego de-
fraudatus parentum gloria (dico autem
summo sacerdotio) huc veni: 8primo quidem
utilitatibus regis fidem servans, secun-
do autem etiam civibus consulens: nam
illorum pravitate universum genus nostrum
non minime vexatur. 9Sed oro his singu-
lis o rex cognitis, et regioni, et generi
secundum humanitatem tuam pervulga-
tam omnibus prospice: 10nam, quamdiu su-
perest Iudas, impossibile est, pacem esse ne-
gotiis. 11Talibus autem ab hoc dictis, et
ceteri amici, hostiliter se habentes adversus
Iudam, inflammaverunt Demetrium. 12Qui
statim Nicanorem praepositum elephanto-
rum ducem misit in Iudaeam: 13datis manda-
tis ut ipsum quidem Iudam caperet: eos
vero, qui cum illo erant, dispergeret, et
constitueret Alcimum maximi templi sum-
mum sacerdotem. 14Tunc gentes, quae
de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se
pagina successiva »