
ex eis, qui intus erant, viginti quinque mil-
lia prostraverunt. 29Inde ad civitatem Scy-
tharum abierunt, quae ab Ierosolymis sex-
centis stadiis aberat. 30Contestantibus au-
tem his, qui apud Scythopolitas erant, Iu-
daeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam
temporibus infelicitatis quod modeste se-
cum egerint: 31gratias agentes eis, et ex-
hortati etiam de cetero erga genus suum
benignos esse, venerunt Ierosolymam die
solemni septimanarum instante. 32Et post
Pentecosten abierunt contra Gorgiam prae-
positum Idumaeae. 33Exivit autem cum pedi-
tibus tribus millibus, et equitibus quadrin-
gentis. 34Quibus congressis, contigit paucos
ruere Iudaeorum. 35Dositheus vero quidam
de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam te-
nebat: et, cum vellet illum capere vivum,
eques quidam de Thracibus irruit in eum,
humerumque eius amputavit: atque ita Gor-
gias effugit in Maresa. 36At illis, qui cum
Esdrim erant, diutius pugnantibus et fati-
gatis, invocavit Iudas Dominum adiuto-
rem, et ducem belli fieri: 37incipiens voce
patria, et cum hymnis clamorem extollens,
fugam Gorgiae militibus incussit. 38Iudas
autem collecto exercitu venit in civitatem
Odollam: et cum septima dies superveni-
ret, secundum consuetudinem purificati,
in eodem loco sabbatum egerunt. 39Et se-
quenti die venit cum suis Iudas, ut corpora
prostratorum tolleret, et cum parentibus
poneret in sepulchris paternis. 40Invenerunt
autem sub tunicis interfectorum de donariis
idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a
quibus lex prohibet Iudaeos: omnibus er-
go manifestum factum est, ob hanc causam
eos corruisse. 41Omnes itaque benedixerunt
iustum iudicium Domini, qui occulta fece-
rat manifesta. 42Atque ita ad preces con-
versi, rogaverunt ut id, quod factum erat,
delictum oblivioni traderetur. At vero for-
tissimus Iudas hortabatur populum conser-
vare se sine peccato, sub oculis videntes
quae facta sunt pro peccatis eorum, qui pro-
strati sunt. 43Et facta collatione, duodecim
millia drachmas argenti misit Ierosolymam
offerri pro peccatis mortuorum sacrificium,
bene et religiose de resurrectione cogitans
44(nisi enim eos, qui ceciderant, resurre-
cturos speraret, superfluum videretur, et
vanum orare pro mortuis) 45et quia consi-
derabat quod hi, qui cum pietate dormi-
tionem acceperant, optimam haberent re-
positam gratiam. 46Sancta ergo, et salubris
est cogitatio pro defunctis exorare, ut a
peccatis solvantur.
Cap. XIII
1Anno centesimo quadragesimonono,
cognovit Iudas Antiochum Eupato-
rem venire cum multitudine adversus Iu-
daeam, 2et cum eo Lysiam procuratorem,
et praepositum negotiorum, secum haben-
tem peditum centum decem millia, et equi-
tum quinque millia, et elephantos viginti
duos, currus cum falcibus trecentos. 3Com-
miscuit autem se illis et Menelaus: et cum
multa fallacia deprecabatur Antiochum,
non pro patriae salute, sed sperans se con-
stitui in principatum. 4Sed Rex regum su-
scitavit animos Antiochi in peccatorem:
et suggerente Lysia hunc esse causam om-
nium malorum, iussit (ut eis est consuetu-
do) apprehensum in eodem loco necari.
5Erat autem in eodem loco turris quinqua-
ginta cubitorum, aggestum undique ha-
bens cineris: haec prospectum habebat in
praeceps. 6Inde in cinerem deiici iussit sacri-
legum, omnibus eum propellentibus ad
interitum. 7Et tali lege praevaricatorem le-
gis contigit mori, nec terrae dari Menelaum.
8Et quidem satis iuste: nam quia multa er-
ga aram Dei delicta commisit, cuius ignis,
et cinis erat sanctus: ipse in cineris morte
damnatus est. 9Sed rex mente effrenatus
veniebat, nequiorem se patre suo Iudaeis
ostensurus. 10Quibus Iudas cognitis, prae-
cepit populo ut die ac nocte Dominum in-
vocarent, quo, sicut semper, et nunc adiu-
varet eos: 11quippe qui lege, et patria, san-
ctoque templo privari vererentur: ac popu-
lum, qui nuper paululum respirasset, ne si-
neret blasphemis rursus nationibus subdi.
pagina successiva »