
tale quoddam flagitium perpetrarunt: ro-
gaverunt Iudaeos, cum quibus habitabant,
ascendere scaphas, quas paraverant, cum
uxoribus, et filiis, quasi nullis inimicitiis in-
ter eos subiacentibus. 4Secundum commu-
ne itaque decretum civitatis, et ipsis acquie-
scentibus, pacisque causa nihil suspectum ha-
bentibus: cum in altum processissent, sub-
merserunt non minus ducentos. 5Quam
crudelitatem Iudas in suae gentis homines
factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant
cum ipso: et invocato iusto iudice Deo,
6venit adversus interfectores fratrum, et por-
tum quidem noctu succendit, scaphas exus-
sit, eos autem, qui ab igne refugerant, gla-
dio peremit. 7Et cum haec ita egisset, di-
scessit quasi iterum reversurus, et universos
Ioppitas eradicaturus. 8Sed cum cognovis-
set et eos, qui erant Iamniae, velle pari mo-
do facere habitantibus secum Iudaeis, 9Iam-
nitis quoque nocte supervenit, et portum
cum navibus succendit: ita ut lumen ignis
appareret Ierosolymis a stadiis ducentis qua-
draginta. 10Inde cum iam abiissent novem
stadiis, et iter facerent ad Timotheum,
commiserunt cum eo Arabes quinque mil-
lia viri, et equites quingenti. 11Cumque pu-
gna valida fieret, et auxilio Dei prospere
cessisset, residui Arabes victi, petebant a Iuda
dextram sibi dari, promittentes se pascua
daturos, et in ceteris profuturos. 12Iudas
autem, arbitratus vere in multis eos utiles,
promisit pacem: dextrisque acceptis, discesse-
re ad tabernacula sua. 13Aggressus est au-
tem et civitatem quamdam firmam ponti-
bus murisque circumseptam, quae a turbis ha-
bitabatur gentium promiscuarum, cui no-
men Casphin. 14Hi vero, qui intus erant,
confidentes in stabilitate murorum, et ap-
paratu alimoniarum, remissius agebant, ma-
ledictis lacessentes Iudam, et blaspheman-
tes, ac loquentes quae fas non est. 15Ma-
chabaeus autem, invocato magno mundi
Principe, qui sine arietibus, et machinis tem-
poribus Iesu praecipitavit Iericho, irruit fe-
rociter muris: 16et capta civitate per Domi-
ni voluntatem innumerabiles caedes fecit,
ita ut adiacens stagnum stadiorum duorum
latitudinis, sanguine interfectorum fluere
videretur. 17Inde discesserunt stadia septin-
genta quinquaginta, et venerunt in Cha-
raca ad eos, qui dicuntur Tubianaei, Iu-
daeos: 18et Timotheum quidem in illis locis
non comprehenderunt, nulloque negotio per-
fecto regressus est, relicto in quodam loco
firmissimo praesidio. 19Dositheus autem, et
Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo,
peremerunt a Timotheo relictos in praesi-
dio, decem millia viros. 20At Machabaeus,
ordinatis circum se sex millibus, et consti-
tutis per cohortes, adversus Timotheum
processit, habentem secum centum viginti
millia peditum, equitumque duo millia quin-
gentos. 21Cognito autem Iudae adventu,
Timotheus praemisit mulieres, et filios, et
reliquum apparatum, in praesidium, quod
Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile,
et accessu difficile propter locorum angu-
stias. 22Cumque cohors Iudae prima apparuis-
set, timor hostibus incussus est, ex praesen-
tia Dei, qui universa conspicit, et in fugam
versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis
deiicerentur, et gladiorum suorum ictibus
debilitarentur. 23Iudas autem vehementer
instabat puniens profanos, et prostravit
ex eis triginta millia virorum. 24Ipse vero
Timotheus incidit in partes Dosithei, et
Sosipatris: et multis precibus postulabat ut
vivus dimitteretur, eo quod multorum ex
Iudaeis parentes haberet, ac fratres, quos
morte eius decipi eveniret. 25Et cum fidem
dedisset restituturum se eos secundum con-
stitutum, illaesum eum dimiserunt propter
fratrum salutem. 26Iudas autem egressus
est ad Carnion, interfectis vigintiquinque
millibus. 27Post horum fugam, et ne-
cem, movit exercitum ad Ephron civita-
tem munitam, in qua multitudo diversa-
rum gentium habitabat: et robusti iuve-
nes pro muris consistentes fortiter repugna-
bant: in hac autem machinae multae, et te-
lorum erat apparatus. 28Sed, cum Omnipo-
tentem invocassent, qui potestate sua vires
hostium confringit, ceperunt civitatem: et
pagina successiva »