La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure


misericordem Dominum, et convaluerunt
animis: non solum homines, sed et bestias
ferocissimas, et muros ferreos parati pene-
trare. 10Ibant igitur prompti, de caelo ha-
bentes adiutorem, et miserantem super eos
Dominum. 11Leonum autem more impe-
tu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis
undecim millia peditum, et equitum mille
sexcentos: 12universos autem in fugam ver-
terunt, plures autem ex eis vulnerati nudi
evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fu-
giens evasit. 13Et quia non insensatus erat,
secum ipse reputans, factam erga se dimi-
nutionem, et intelligens invictos esse He-
braeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes,
misit ad eos: 14promisitque se consensurum om-
nibus quae iusta sunt, et regem compulsu-
rum amicum fieri. 15Annuit autem Macha-
baeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati
consulens: et quaecumque Machabaeus scri-
psit Lysiae de Iudaeis, ea rex concessit. 16Nam
erant scriptae Iudaeis epistolae a Lysia qui-
dem hunc modum continentes:
Lysias populo Iudaeorum salutem.
17Ioannes, et Abesalom, qui missi fuerant a
vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea,
quae per illos significabantur, implerem.
18Quaecumque igitur regi potuerunt perfer-
ri, exposui: et quae res permittebat, con-
cessit. 19Si igitur in negotiis fidem conser-
vaveritis, et deinceps bonorum vobis cau-
sa esset tentabo. 20De ceteris autem per sin-
gula verbo mandavi et istis, et his, qui a
me missi sunt, colloqui vobiscum. 21Be-
ne valete. Anno centesimo quadragesimo
octavo mensis Dioscori, die vigesima et
quarta.
22Regis autem epistola ista continebat:
Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.
23Patre nostro inter deos translato, nos vo-
lentes eos, qui sunt in regno nostro sine tu-
multu agere, et rebus suis adhibere diligen-
tiam, 24audivimus Iudaeos non consensisse pa-
tri meo ut transferrentur ad ritum Graeco-
rum, sed tenere velle suum institutum, ac
propterea postulare a nobis concedi sibi le-
gitima sua. 25Volentes igitur hanc quoque
gentem quietam esse, statuentes iudicavi-
mus, templum restitui illis, ut agerent se-
cundum suorum maiorum consuetudinem.
26Bene igitur feceris, si miseris ad eos, et
dexteram dederis: ut cognita nostra volun-
tate, bono animo sint, et utilitatibus pro-
priis deserviant.
27Ad Iudaeos vero regis epistola talis erat:
Rex Antiochus senatui Iudaeorum, et
ceteris Iudaeis salutem. 28Si valetis, sic estis
ut volumus: sed et ipsi bene valemus.
29Adiit nos Menelaus, dicens velle vos de-
scendere ad vestros, qui sunt apud nos.
30His igitur, qui commeant usque ad diem
trigesimum mensis Xanthici, damus dex-
tras securitatis, 31ut Iudaei utantur cibis,
et legibus suis, sicut et prius: et nemo eo-
rum ullo modo molestiam patiatur de his,
quae per ignorantiam gesta sunt. 32Misi-
mus autem et Menelaum, qui vos allo-
quatur. 33Valete. Anno centesimo qua-
dragesimo octavo, Xanthici mensis Quinta-
decima die.
34Miserunt autem etiam Romani episto-
lam, ita se habentem:
Quintus Memmius, et Titus Ma-
nilius legati Romanorum, populo Iudaeo-
rum salutem. 35De his, quae Lysias cogna-
tus regis concessit vobis, et nos concessi-
mus. 36De quibus autem ad regem iudi-
cavit referendum, confestim aliquem mit-
tere, diligentius inter vos conferentes, ut
decernamus, sicut congruit vobis: nos enim
Antiochiam accedimus. 37Ideoque festinate
rescribere, ut nos quoque sciamus cuius estis
voluntatis. 38Bene valete. Anno centesimo
quadragesimo octavo, quintadecima die
mensis Xanthici.

Cap. XII

1His factis pactionibus, Lysias perge-
bat ad regem, Iudaei autem agricultu-
rae operam dabant. 2Sed hi, qui resederant,
Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed
et Hieronymus, et Demophon super hos,
et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos
in silentio agere, et quiete. 3Ioppitae vero


pagina successiva »