
drachmis acceptis, dimiserunt quosdam
effugere. 21Cum autem Machabaeo nun-
tiatum esset quod factum est, principi-
bus populi congregatis, accusavit, quod
pecunia fratres vendidissent, adversariis
eorum dimissis. 22Hos igitur proditores
factos interfecit, et confestim duas turres
occupavit. 23Armis autem ac manibus
omnia prospere agendo in duabus muni-
tionibus plus quam viginti millia peremit.
24At Timotheus, qui prius a Iudaeis fue-
rat superatus, convocato exercitu peregri-
nae multitudinis, et congregato equitatu
Asiano, advenit quasi armis Iudaeam ca-
pturus. 25Machabaeus autem, et qui cum
ipso erant, appropinquante illo, depreca-
bantur Dominum, caput terra aspergen-
tes, lumbosque ciliciis praecincti, 26ad alta-
ris crepidinem provoluti, ut sibi propi-
tius, inimicis autem eorum esset inimi-
cus, et adversariis adversaretur, sicut lex
dicit. 27Et ita post orationem, sumptis ar-
mis, longius de civitate procedentes, et
proximi hostibus effecti resederunt. 28Pri-
mo autem solis ortu utrique commise-
runt: isti quidem victoriae, et prosperitatis
sponsorem cum virtute Dominum haben-
tes: illi autem ducem belli animum habe-
bant. 29Sed, cum vehemens pugna esset,
apparuerunt adversariis de caelo viri quin-
que in equis, frenis aureis decori, ducatum
Iudaeis praestantes: 30ex quibus duo Macha-
baeum medium habentes, armis suis cir-
cumseptum incolumem conservabant: in
adversarios autem tela, et fulmina iacie-
bant, ex quo et caecitate confusi, et re-
pleti perturbatione cadebant. 31Interfe-
cti sunt autem viginti millia quingenti, et
equites sexcenti. 32Timotheus vero con-
fugit in Gazaram praesidium munitum,
cui praeerat Chaereas. 33Machabaeus au-
tem, et qui cum eo erant, laetantes ob-
sederunt praesidium diebus quattuor. 34At
hi, qui intus erant, loci firmitate confisi,
supra modum maledicebant, et sermo-
nes nefandos iactabant. 35Sed cum dies
quinta illucesceret, viginti iuvenes ex
his, qui cum Machabaeo erant, accensi
animis propter blasphemiam, viriliter
accesserunt ad murum, et feroci ani-
mo incedentes ascendebant: 36sed et
alii similiter ascendentes, turres, portasque
succendere aggressi sunt, atque ipsos ma-
ledicos vivos concremare. 37Per conti-
nuum autem biduum praesidio vastato,
Timotheum occultantem se in quodam
repertum loco peremerunt: et fratrem
illius Chaeream, et Apollophanem oc-
ciderunt. 38Quibus gestis, in hymnis et
confessionibus benedicebant Dominum,
qui magna fecit in Israel, et victoriam de-
dit illis.
Cap. XI
1Sed parvo post tempore, Lysias procu-
rator regis, et propinquus, ac nego-
tiorum praepositus, graviter ferens de his,
quae acciderant, 2congregatis octoginta
millibus, et equitatu universo, venie-
bat adversus Iudaeos, existimans se civita-
tem quidem captam gentibus habitacu-
lum facturum, 3templum vero in pecuniae
quaestum, sicut cetera delubra gentium,
habiturum, et per singulos annos vaena-
le sacerdotium: 4nusquam recogitans Dei
potestatem, sed mente effrenatus in mul-
titudine peditum, et in millibus equitum,
et in octoginta elephantis confidebat.
5Ingressus autem Iudaeam, et appropians
Bethsurae, quae erat in angusto loco, ab
Ierosolyma intervallo quinque stadiorum,
illud praesidium expugnabat. 6Ut autem
Machabaeus, et qui cum eo erant, cogno-
verunt expugnari praesidia, cum fletu et
lacrimis rogabant Dominum, et omnis
turba simul, ut bonum angelum mitteret
ad salutem Israel. 7Et ipse primus Ma-
chabaeus, sumptis armis, ceteros adhorta-
tus est simul secum periculum subire, et
ferre auxilium fratribus suis. 8Cumque pa-
riter prompto animo procederent, Iero-
solymis apparuit praecedens eos eques in
veste candida, armis aureis hastam vi-
brans. 9Tunc omnes simul benedixerunt
pagina successiva »