
si quid contrarium accideret, aut difficile
nunciaretur, scientes hi, qui in regionibus
erant, cui esset rerum summa derelicta,
non turbarentur. 25Ad haec, considerans
de proximo potentes quosque, et vicinos
temporibus insidiantes, et eventum expe-
ctantes, designavi filium meum Antio-
chum regem, quem saepe recurrens in su-
periora regna multis vestrum commenda-
bam: et scripsi ad eum quae subiecta sunt.
26Ora itaque vos, et peto memores be-
neficiorum publice et privatim, ut unus-
quisque conservet fidem ad me et ad fi-
lium meum. 27Confido enim, eum mo-
deste et humane acturum, et sequentem
propositum meum, et communem vobis
fore. 28Igitur homicida, et blasphemus
pessime percussus, et ut ipse alios tracta-
verat, peregre in montibus miserabili obi-
tu vita functus est. 29Transferebat au-
tem corpus Philippus collactaneus eius:
qui, metuens filium Antiochi, ad Pto-
lemaeum Philometorem in Aegyptum
abiit.
Cap. X
1Machabaeus autem, et qui cum
eo erant, Domino se protegente,
templum quidem, et civitatem recepit:
2aras autem, quas alienigenae per plateas
exstruxerant, itemque delubra demolitus est:
3et purgato templo, aliud altare fecerunt:
et de ignitis lapidibus igne concepto sa-
crificia obtulerunt post biennium, et in-
censum, et lucernas, et panes propositio-
nis posuerunt. 4Quibus gestis, rogabant
Dominum prostrati in terram, ne amplius
talibus malis inciderent: sed et, si quan-
do peccassent, ut ab ipso mitius corripe-
rentur, et non barbaris, ac blasphemis ho-
minibus traderentur. 5Qua die autem
templum ab alienigenis pollutum fuerat,
contigit eadem die purificationem fieri,
vigesima quinta mensis, qui fuit Casleu.
6Et cum laetitia diebus octo egerunt in
modum tabernaculorum, recordantes quod
ante modicum temporis diem solemnem
tabernaculorum in montibus, et in spe-
luncis more bestiarum egerant. 7Propter
quod thyrsos, et ramos virides, et pal-
mas praeferebant ei, qui prosperavit mun-
dari locum suum. 8Et decreverunt com-
muni praecepto, et decreto, universae gen-
ti Iudaeorum omnibus annis agere dies
istos. 9Et Antiochi quidem, qui appel-
latus est Nobilis, vitae excessus ita se ha-
buit. 10Nunc autem de Eupatore Antio-
chi impii filio, quae gesta sunt narrabi-
mus, breviantes mala, quae in bellis gesta
sunt. 11Hic enim, suscepto regno, consti-
tuit super negotia regni Lysiam quemdam,
Phoenicis, et Syriae militiae principem.
12Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macer,
iusti tenax, erga Iudaeos esse constituit, et
praecipue propter iniquitatem, quae facta
erat in eos, et pacifice agere cum eis.
13Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eu-
patorem, cum frequenter proditor audi-
ret, eo quod Cyprum creditam sibi a Phi-
lometore deseruisset, et ad Antiochum
Nobilem translatus etiam ab eo recessisset,
veneno vitam finivit. 14Gorgias autem,
cum esset dux locorum, assumptis adve-
nis, frequenter Iudaeos debellabat. 15Iudaei
vero, qui tenebant opportunas munitio-
nes, fugatos ab Ierosolymis suscipiebant,
et bellare tentabant. 16Hi vero, qui erant
cum Machabaeo, per orationes Domi-
num rogantes ut esset sibi adiutor, im-
petum fecerunt in munitiones Idumaeo-
rum: 17multaque vi insistentes, loca obti-
nuerunt, occurrentes interemerunt, et om-
nes simul non minus viginti millibus tru-
cidaverunt. 18Quidam autem, cum con-
fugissent in duas turres valde munitas, om-
nem apparatum ad repugnandum haben-
tes, 19Machabaeus ad eorum expugnatio-
nem, relicto Simone, et Iosepho, itemque
Zachaeo: eisque qui cum ipsis erant satis
multis, ipse ad eas, quae amplius perurge-
bant, pugnas conversus est. 20Hi vero,
qui cum Simone erant, cupiditate ducti,
a quibusdam, qui in turribus erant, suasi
sunt pecunia: et septuaginta millibus di-
pagina successiva »