
nullos existimaverat, deposita veste gloriae,
per mediterranea fugiens, solus venit Antio-
chiam, summam infelicitatem de interitu
sui exercitus consecutus. 36Et qui promise-
rat Romanis se tributum restituere de ca-
ptivitate Ierosolymorum, praedicabat nunc
protectorem Deum habere Iudaeos, et ob
ipsum invulnerabiles esse, eo quod seque-
rentur leges ab ipso constitutas.
Cap. IX
1Eodem tempore Antiochus inhoneste re-
vertebatur de Perside. 2Intraverat enim
in eam quae dicitur Persepolis, et tentavit
expoliare templum, et civitatem opprimere:
sed multitudine ad arma concurrente, in fu-
gam versi sunt: et ita contigit ut Antiochus
post fugam turpiter rediret. 3Et cum ve-
nisset circa Ecbatanam, recognovit quae er-
ga Nicanorem, et Timotheum gesta sunt.
4Elatus autem in ira, arbitrabatur se iniuriam
illorum, qui se fugaverant, posse in Iudaeos re-
torquere: ideoque iussit agitari currum suum,
sine intermissione agens iter, caelesti eum iu-
dicio perurgente, eo quod ita superbe locu-
tus est se venturum Ierosolymam, et conge-
riem sepulchri Iudaeorum eam facturum.
5Sed qui universa conspicit Dominus Deus
Israel, percussit eum insanabili, et invisibili
plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermo-
nem, apprehendit eum dolor dirus visce-
rum, et amara internorum tormenta: 6et
quidem satis iuste, quippe qui multis, et no-
vis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet
ille nullo modo a sua malitia cessaret. 7Su-
per hoc autem superbia repletus, ignem spi-
rans animo in Iudaeos, et praecipiens acce-
lerari negotium, contigit illum impetu eun-
tem de curru cadere, et gravi corporis col-
lisione membra vexari. 8Isque qui sibi vide-
batur etiam fluctibus maris imperare, su-
pra humanum modum superbia repletus,
et montium altitudines in statera appendere,
nunc humiliatus ad terram in gestatorio por-
tabatur, manifestam Dei virtutem in semet-
ipso contestans: 9ita ut de corpore impii ver-
mes scaturirent, ac viventis in doloribus car-
nes eius effluerent, odore etiam illius et foe-
tore exercitus gravaretur: 10et qui paulo an-
te sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum
nemo poterat propter intolerantiam foeto-
ris portare. 11Hinc igitur coepit ex gravi su-
perbia deductus ad agnitionem sui venire,
divina admonitus plaga, per momenta sin-
gula doloribus suis augmenta capientibus.
12Et cum nec ipse iam foetorem suum ferre
posset, ita ait: Iustum est subditum esse Deo,
et mortalem non paria Deo sentire. 13Ora-
bat autem hic scelestus Dominum, a quo
non esset misericordiam consecuturus. 14Et
civitatem, ad quam festinans veniebat ut
eam ad solum deduceret, ac sepulchrum
congestorum faceret, nunc optat liberam
reddere: 15et Iudaeos, quos nec sepultura
quidem se dignos habiturum, sed avibus ac
feris diripiendos traditurum, et cum parvu-
lis exterminaturum dixerat, aequales nunc
Atheniensibus facturum pollicetur: 16tem-
plum etiam sanctum, quod prius expolia-
verat, optimis donis ornaturum, et san-
cta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad
sacrificia sumptus de redditibus suis prae-
staturum: 17super haec, et Iudaeum se futurum,
et omnem locum terrae perambulaturum,
et praedicaturum Dei potestatem. 18Sed non
cessantibus doloribus (supervenerat enim
in eum iustum Dei iudicium) desperans
scripsit ad Iudaeos in modum deprecatio-
nis epistolam haec continentem:
19Optimis civibus Iudaeis plurimam
salutem, et bene valere, et esse felices, rex
et principes Antiochus. 20Si bene valetis,
et filii vestri, et ex sententia vobis cun-
cta sunt, maximas agimus gratias. 21Et
ego in infirmitate constitutus, vestri au-
tem memor benigne reversus de Persidis
locis, et infirmitate gravi apprehensus, ne-
cessarium duxi pro communi utilitate cu-
ram habere: 22non desperans memetipsum,
sed spem multam habens effugiendi in-
firmitatem. 23Respiciens autem quod et
pater meus, quibus temporibus in lo-
cis superioribus ducebat exercitum, osten-
dit qui post se susciperet principatum: 24ut
pagina successiva »