
ret, adiuncto ei Gorgia viro militari, et in
bellicis rebus experientissimo. 10Constituit
autem Nicanor, ut regi tributum, quod Ro-
manis erat dandum, duo millia talentorum
de captivitate Iudaeorum suppleret: 11sta-
timque ad maritimas civitates misit, convo-
cans ad coemptionem Iudaicorum manci-
piorum, promittens se nonaginta manci-
pia talento distracturum, non respiciens
ad vindictam, quae eum ab Omnipotente
esset consecutura. 12Iudas autem ubi com-
perit, indicavit his, qui secum erant, Iu-
daeis Nicanoris adventum. 13Ex quibus
quidam formidantes, et non credentes Dei
iustitiae, in fugam vertebantur: 14alii vero
si quid eis supererat vendebant, simulque Do-
minum deprecabantur ut eriperet eos ab
impio Nicanore, qui eos priusquam comi-
nus veniret, vendiderat: 15etsi non propter
eos, propter testamentum tamen quod erat
ad patres eorum, et propter invocationem
sancti et magnifici nominis eius super ip-
sos. 16Convocatis autem Machabaeus se-
ptem millibus, qui cum ipso erant, roga-
bat ne hostibus reconciliarentur, neque
metuerent inique venientium adversum se
hostium multitudinem, sed fortiter con-
tenderent, 17ante oculos habentes contu-
meliam, quae loco sancto ab his iniuste es-
set illata, itemque et ludibrio habitae civita-
tis iniuriam, adhuc etiam veterum institu-
ta convulsa. 18Nam illi quidem armis con-
fidunt, ait, simul et audacia: nos autem in
omnipotente Domino, qui potest et ve-
nientes adversum nos, et universum mun-
dum uno nutu delere, confidimus. 19Ad-
monuit autem eos et de auxiliis Dei, quae
facta sunt erga parentes: et quod sub Sen-
nacherib centum octoginta quinque mil-
lia perierunt: 20et de praelio, quod eis ad-
versus Galatas fuit in Babylonia, ut om-
nes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus
sociis haesitantibus, ipsi sex millia soli pe-
remerunt centum viginti millia propter au-
xilium illis datum de caelo, et beneficia pro
his plurima consecuti sunt. 21His verbis
constantes effecti sunt, et pro legibus, et
patria mori parati. 22Constituit itaque fra-
tres suos duces utrique ordini, Simonem,
et Iosephum, et Ionathan, subiectis uni-
cuique millenis et quingentenis. 23Ad hoc
etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et
dato signo adiutorii Dei, in prima acie
ipse dux commisit cum Nicanore. 24Et fa-
cto sibi adiutore Omnipotente, interfece-
runt super novem millia hominum: maio-
rem autem partem exercitus Nicanoris vul-
neribus debilem factam fugere compule-
runt. 25Pecuniis vero eorum, qui ad em-
ptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos
usquequaque persecuti sunt, 26sed reversi
sunt hora conclusi: nam erat ante sabba-
tum: quam ob causam non perseverave-
runt insequentes. 27Arma autem ipsorum,
et spolia congregantes, sabbatum agebant:
benedicentes Dominum, qui liberavit eos
in isto die, misericordiae initium stillans in
eos. 28Post sabbatum vero debilibus, et
orphanis, et viduis diviserunt spolia: et
residua ipsi cum suis habuere. 29His ita-
que gestis, et communiter ab omnibus
facta obsecratione, misericordem Domi-
num postulabant, ut in finem servis suis
reconciliaretur. 30Et ex his, qui cum Ti-
motheo, et Bacchide erant contra se con-
tendentes, super viginti millia interfece-
runt, et munitiones excelsas obtinuerunt:
et plures praedas diviserunt, aequam por-
tionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et
senioribus facientes. 31Et cum arma eo-
rum diligenter collegissent, omnia com-
posuerunt in locis opportunis, residua ve-
ro spolia Ierosolymam detulerunt: 32et
Philarchen, qui cum Timotheo erat, in-
terfecerunt, virum scelestum, qui in mul-
tis Iudaeos afflixerat. 33Et cum epinicia
agerent Ierosolymis, eum, qui sacras ia-
nuas incenderat, id est, Callisthenem, cum
in quoddam domicilium refugisset, incen-
derunt, digna ei mercede pro impietati-
bus suis reddita. 34Facinorosissimus au-
tem Nicanor, qui mille negotiantes ad
Iudaeorum venditionem adduxerat, 35hu-
miliatus auxilio Domini ab his, quos
pagina successiva »