La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 949


vobis iterum cum misericordia reddet et
vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis
propter leges eius. 24Antiochus autem, con-
temni se arbitratus, simul et exprobrantis
voce despecta, cum adhuc adolescentior
superesset, non solum verbis hortabatur,
sed et cum iuramento affirmabat se divi-
tem et beatum facturum, et translatum
a patriis legibus amicum habiturum, et res
necessarias ei praebiturum. 25Sed ad haec
cum adolescens nequaquam inclinaretur,
vocavit rex matrem, et suadebat ei ut ado-
lescenti fieret in salutem. 26Cum autem
multis eam verbis esset hortatus, promisit
suasurum se filio suo. 27Itaque inclinata
ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait
patria voce: Fili mi, miserere mei, quae te
in utero novem mensibus portavi, et lac
triennio dedi et alui, et in aetatem istam
perduxi. 28Peto, nate, ut aspicias ad cae-
lum, et terram, et ad omnia, quae in eis
sunt, et intelligas, quia ex nihilo fecit illa
Deus, et hominum genus: 29ita fiet, ut non
timeas carnificem istum, sed dignus fratri-
bus tuis effectus particeps, suscipe mortem,
ut in illa miseratione cum fratribus tuis te
recipiam. 30Cum haec illa adhuc diceret,
ait adolescens: Quem sustinetis? Non obe-
dio praecepto regis, sed praecepto legis, quae
data est nobis per Moysen. 31Tu vero, qui
inventor omnis malitiae factus es in He-
braeos, non effugies manum Dei. 32Nos
enim pro peccatis nostris haec patimur.
33Et si nobis propter increpationem, et cor-
reptionem Dominus Deus noster modicum
iratus est: sed iterum reconciliabitur ser-
vis suis. 34Tu autem, o sceleste, et om-
nium hominum flagitiosissime, noli fru-
stra extolli vanis spebus in servos eius in-
flammatus: 35nondum enim omnipotentis
Dei, et omnia inspicientis iudicium effugi-
sti. 36Nam fratres mei, modico nunc do-
lore sustentato, sub testamento aeternae vi-
tae effecti sunt: tu vero iudicio Dei iustas
superbiae tuae poenas exsolves. 37Ego au-
tem, sicut fratres mei, animam, et cor-
pus meum trado pro patriis legibus: in-
vocans Deum maturius genti nostrae pro-
pitium fieri, teque cum tormentis, et verbe-
ribus confiteri quod ipse est Deus solus.
38In me vero, et in fratribus meis desinet
omnipotentis ira, quae super omne genus
nostrum iuste superducta est. 39Tunc rex
accensus ira, in hunc super omnes crude-
lius desaevit, indigne ferens se derisum. 40Et
hic itaque mundus obiit, per omnia in Do-
mino confidens. 41Novissime autem post
filios et mater consumpta est. 42Igitur de
sacrificiis, et de nimiis crudelitatibus satis
dictum est.

Cap. VIII

1Iudas vero Machabaeus, et qui cum
illo erant, introibant latenter in castel-
la: et convocantes cognatos, et amicos, et
eos qui permanserunt in Iudaismo, assu-
mentes, eduxerunt ad se sex millia virorum.
2Et invocabant Dominum, ut respiceret in
populum, qui ab omnibus calcabatur: et
misereretur templo, quod contaminabatur
ab impiis: 3misereretur etiam exterminio
civitatis, quae esset illico complananda,
et vocem sanguinis ad se clamantis audi-
ret: 4memoraretur quoque iniquissimas
mortes parvulorum innocentum, et blasphe-
mias nomini suo illatas, et indignaretur
super his. 5At Machabaeus, congregata
multitudine, intolerabilis gentibus efficie-
batur: ira enim Domini in misericordiam
conversa est. 6Et superveniens castellis,
et civitatibus improvisus, succendebat eas:
et opportuna loca occupans, non paucas
hostium strages dabat: 7maxime autem no-
ctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur,
et fama virtutis eius ubique diffundeba-
tur. 8Videns autem Philippus paulatim
virum ad profectum venire, ac frequen-
tius res ei cedere propere, ad Ptolemaeum
ducem Coelesyriae, et Phoenicis scripsit ut
auxilium ferret regis negotiis. 9At ille velo-
citer misit Nicanorem Patrocli de primo-
ribus amicum, datis ei de permistis gen-
tibus, armatis non minus viginti milli-
bus, ut universum Iudaeorum genus dele-


pagina successiva »