
et quae erant superposita. 22Utque hoc factum
est, et tempus affuit, quo sol refulsit, qui
prius erat in nubilo, accensus est ignis ma-
gnus, ita ut omnes mirarentur. 23Orationem
autem faciebant omnes sacerdotes, dum
consummaretur sacrificium, Ionatha in-
choante, ceteris autem respondentibus.
24Et Nehemiae erat oratio hunc habens mo-
dum: Domine Deus omnium creator, ter-
ribilis, et fortis, iustus, et misericors, qui so-
lus est bonus rex, 25solus praestans, solus iu-
stus et omnipotens, et aeternus, qui liberas
Israel de omni malo; qui fecisti patres ele-
ctos, et sanctificasti eos: 26accipe sacrificium
pro universo populo tuo Israel, et custodi
partem tuam, et sanctifica. 27Congrega di-
spersionem nostram, libera eos, qui serviunt
gentibus, et contemptos et abominatos
respice: ut sciant gentes quia tu es Deus
noster. 28Afflige opprimentes nos, et contu-
meliam facientes in superbia. 29Constitue
populum tuum in loco sancto tuo, sicut
dixit Moyses. 30Sacerdotes autem psallebant
hymnos, usquequo consumptum esset sa-
crificium. 31Cum autem consumptum esset
sacrificium, ex residua aqua Nehemias ius-
sit lapides maiores perfundi. 32Quod ut fa-
ctum est, ex eis flamma accensa est: sed
ex lumine, quod refulsit ab altari, consum-
pta est. 33Ut vero manifestata est res, renun-
tiatum est regi Persarum quod in loco, in
quo ignem absconderent hi, qui translati
fuerant, sacerdotes, aqua apparuit, de qua
Nehemias, et qui cum eo erant, purificave-
runt sacrificia. 34Considerans autem rex, et
rem diligenter examinans, fecit ei templum,
ut probaret quod factum erat: 35et cum pro-
basset, sacerdotibus donavit multa bona,
et alia atque alia munera, et accipiens ma-
nu sua, tribuebat eis. 36Appellavit autem
Nehemias hunc locum Nephthar, quod
interpretatur Purificatio. Vocatur autem
apud plures Nephi.
Cap. II
1Invenitur autem in descriptionibus
Ieremiae prophetae, quod iussit eos ignem
accipere qui transmigrabant: ut significa-
tum est, et ut mandavit transmigratis. 2Et
dedit illis legem ne obliviscerentur praece-
pta Domini, et non exerrarent mentibus
videntes simulacra aurea, et argentea, et
ornamenta eorum. 3Et alia huiusmodi di-
cens, hortabatur ne legem amoverent a
corde suo. 4Erat autem in ipsa scriptura,
quomodo tabernaculum, et arcam iussit
propheta divino responso ad se facto comi-
tari secum, usquequo exiit in montem, in
quo Moyses ascendit, et vidit Dei heredi-
tatem. 5Et veniens ibi Ieremias invenit lo-
cum speluncae: et tabernaculum, et arcam,
et altare incensi intulit illuc, et ostium ob-
struxit. 6Et accesserunt quidam simul,
qui sequebantur, ut notarent sibi locum:
et non potuerunt invenire. 7Ut autem
cognovit Ieremias, culpans illos, dixit:
Quod ignotus erit locus, donec congre-
get Deus congregationem populi, et pro-
pitius fiat: 8et tunc Dominus ostendet haec,
et apparebit maiestas Domini, et nubes
erit, sicut et Moysi manifestabatur, et si-
cut cum Salomon petiit ut locus sanctifi-
caretur magno Deo, manifestabat haec.
9Magnifice etenim sapientiam tractabat:
et ut sapientiam habens, obtulit sacrifi-
cium dedicationis, et consummationis tem-
pli. 10Sicut et Moyses orabat ad Domi-
num, et descendit ignis de caelo, et consum-
psit holocaustum, sic et Salomon oravit, et
descendit ignis de caelo, et consumpsit holo-
caustum. 11Et dixit Moyses, eo quod non sit
comestum quod erat pro peccato, consum-
ptum est. 12Similiter et Salomon octo die-
bus celebravit dedicationem. 13Infereban-
tur autem in descriptionibus, et commen-
tariis Nehemiae haec eadem: et ut construens
bibliothecam congregavit de regionibus
libros, et prophetarum, et David, et epi-
stolas regum, et de donariis. 14Similiter
autem et Iudas ea, quae deciderant per bel-
lum quod nobis acciderat, congregavit om-
nia, et sunt apud nos. 15Si ergo desideratis
haec, mittite qui perferant vobis. 16Acturi
itaque purificationem scripsimus vobis: bene
pagina successiva »