
ergo facietis, si egeritis hos dies. 17Deus
autem, qui liberavit populum suum, et
reddidit haereditatem omnibus, et regnum,
et sacerdotium, et sanctificationem, 18sicut
promisit in lege, speramus quod cito no-
stri miserebitur, et congregavit de sub cae-
lo in locum sanctum. 19Eripuit enim nos
de magnis periculis, et locum purgavit.
20De Iuda vero Machabaeo, et fratribus eius,
et de templi magni purificatione, et de arae
dedicatione: 21sed et de praeliis, quae perti-
nent ad Antiochum Nobilem, et filium
eius Eupatorem: 22et de illuminationibus,
quae de caelo factae sunt ad eos, qui pro Iu-
daeis fortiter fecerunt, ita ut universam re-
gionem, cum pauci essent, vindicarent, et
barbaram multitudinem fugarent, 23et fa-
mosissimum in toto orbe templum recu-
perarent, et civitatem liberarent, et leges,
quae abolitae erant, restituerentur, Domi-
no cum omni tranquillitate propitio facto
illis. 24Itemque ab Iasone Cyrenaeo quinque
libris comprehensa tentavimus nos uno vo-
lumine breviare. 25Considerantes enim
multitudinem librorum, et difficultatem
volentibus aggredi narrationes historiarum
propter multitudinem rerum, 26curavimus
volentibus quidem legere, ut esset animi
oblectatio: studiosis vero, ut facilius pos-
sint memoriae commendare: omnibus au-
tem legentibus utilitas conferatur. 27Et no-
bis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi
causa suscepimus, non facilem laborem, immo
vero negotium plenum vigiliarum, et su-
doris assumpsimus. 28Sicut hi, qui praepa-
rant convivium, et quaerunt aliorum vo-
luntati parere propter multorum gratiam,
libenter laborem sustinemus. 29Veritatem
quidem de singulis auctoribus conceden-
tes, ipsi autem secundum datam formam
brevitati studentes. 30Sicut enim novae do-
mus architecto de universa structura curan-
dum est: ei vero, qui pingere curat, quae
apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt:
ita aestimandum est et in nobis. 31Etenim
intellectum colligere, et ordinare sermo-
nem, et curiosius partes singulas quasque dis-
quirere, historiae congruit auctori: 32brevita-
tem vero dictionis sectari, et executiones
rerum vitare, brevianti concedendum est.
33Hinc ergo narrationem incipiemus: de
praefatione tantum dixisse sufficiat: stultum
etenim est ante historiam effluere, in ipsa
autem historia succingi.
Cap. III
1Igitur cum sancta civitas habitare-
tur in omni pace, leges etiam adhuc op-
time custodirentur, propter Oniae pontifi-
cis pietatem, et animos odio habentes ma-
la, 2fiebat ut et ipsi reges, et principes locum
summo honore dignum ducerent, et tem-
plum maximis muneribus illustrarent: 3ita
ut Seleucus Asiae rex de redditibus suis prae-
staret omnes sumptus ad ministerium sa-
crificiorum pertinentes. 4Simon autem
de tribu Beniamin praepositus templi con-
stitutus, contendebat, obsistente sibi prin-
cipe sacerdotum, iniquum aliquid in civi-
tate moliri. 5Sed cum vincere Oniam non
posset, venit ad Apollonium Tharsaeae fi-
lium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae,
et Phoenicis: 6et nunciavit ei, pecuniis in-
numerabilibus plenum esse aerarium Iero-
solymis, et communes copias immensas es-
se, quae non pertinent ad rationem sacri-
ficiorum: esse autem possibile sub pote-
state regis cadere universa. 7Cumque re-
tulisset ad regem Apollonius de pecuniis,
quae delatae erant, illae accitum Heliodorum,
qui erat super negotia eius, misit cum man-
datis, ut praedictam pecuniam transporta-
ret. 8Statimque Heliodorus iter est agres-
sus, specie quidem quasi per Coelesyriam,
et Phoenicen civitates esset peragraturus,
re vera autem regis propositum perfectu-
rus. 9Sed, cum venisset Ierosolymam, et
benigne a summo sacerdote in civitate es-
set exceptus, narravit de dato indicio pe-
cuniarum: et, cuius rei gratia adesset, ape-
ruit: interrogabat autem, si vere haec ita
essent. 10Tunc summus sacerdos ostendit
deposita esse haec, et victualia viduarum,
pagina successiva »