
Caput Primum
1Fratribus, qui sunt per
Aegyptum, Iudaeis, salutem
dicunt fratres qui sunt in
Ierosolymis, Iudaei, et qui
in regione Iudaeae, et pacem
bonam. 2Benefaciat vobis Deus, et memi-
nerit testamenti sui, quod locutus est ad
Abraham, et Isaac, et Iacob servorum suo-
rum fidelium: 3et det vobis cor omnibus ut
colatis eum, et faciatis eius voluntatem cor-
de magno, et animo volenti. 4Adaperiat
cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis,
et faciat pacem. 5Exaudiat orationes ve-
stras, et reconcilietur vobis, nec vos dese-
rat in tempore malo. 6Et nunc hic sumus
orantes pro vobis. 7Regnante Demetrio,
anno centesimo sexagesimo nono, nos Iu-
daei scripsimus vobis in tribulatione, et im-
petu, qui supervenit nobis in istis annis, ex
quo recessit Iason a sancta terra, et a regno.
8Portam succenderunt, et effuderunt san-
guinem innocentem: et oravimus ad Do-
minum, et exauditi sumus, et obtulimus
sacrificium, et similaginem, et accendimus
lucernas, et proposuimus panes. 9Et nunc
frequentate dies scenopegiae mensis Casleu.
10Anno centesimo octogesimo octavo, po-
pulus, qui est Ierosolymis, et in Iudaea, se-
natusque et Iudas, Aristobolo magistro Pto-
lemaei regis, qui est de genere christorum
sacerdotum, et his, qui in Aegypto sunt, Iu-
daeis salutem, et sanitatem. 11De magnis
periculis a Deo liberati, magnifice gratias
agimus ipsi, utpote qui adversus talem re-
gem dimicavimus. 12Ipse enim ebullire fe-
cit de Perside eos, qui pugnaverunt contra
nos et sanctam civitatem. 13Nam cum in
Perside esset dux ipse, et cum ipso immen-
sus exercitus, cecidit in templo Naneae,
consilio deceptus sacerdotum Naneae. 14Ete-
nim cum ea habitaturus venit ad locum
Antiochus, et amici eius, et ut acciperet
pecunias multas dotis nomine. 15Cumque
proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse
cum paucis ingressus esset intra ambitum
fani, clauserunt templum, 16cum intrasset
Antiochus: apertoque occulto aditu templi,
mittentes lapides percusserunt ducem, et
eos qui cum eo erant, et diviserunt mem-
bratim, et capitibus amputatis foras proie-
cerunt. 17Per omnia benedictus Deus, qui
tradidit impios. 18Facturi igitur quinta et
vigesima die mensis Casleu purificationem
templi, necessarium duximus significare
vobis: ut et vos quoque agatis diem sce-
nopegiae, et diem ignis, qui datus est quan-
do Nehemias aedificato templo et altari
obtulit sacrificia. 19Nam cum in Persidem
ducerentur patres nostri, sacerdotes, qui
tunc cultores Dei erant, acceptum ignem
de altari occulte absconderunt in valle, ubi
erat puteus altus, et siccus, et in eo con-
tutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus es-
set locus. 20Cum autem praeterissent anni
multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehe-
mias a rege Persidis: nepotes sacerdotum
illorum, qui absconderant, misit ad requi-
rendum ignem: et sicut narraverunt no-
bis, non invenerunt ignem, sed aquam cras-
sam. 21Et iussit eos haurire, et afferre sibi: et
sacrificia, quae imposita erant, iussit sacer-
dos Nehemias aspergi ipsa aqua, et ligna,
pagina successiva »