La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Informazioni sull'edizione » Biblia Vulgata (1592) - p. 815


nec fecerit quidquam iniustum: vita vivet,
et non morietur. 16Omnia peccata eius, quae
peccavit, non imputabuntur ei: iudicium,
et iustitiam fecit, vita vivet. 17Et dixerunt
filii populi tui: Non est aequi ponderis via
Domini, et ipsorum via iniusta est. 18Cum
enim recesserit iustus a iustitia sua, feceritque
iniquitates, morietur in eis. 19Et cum re-
cesserit impius ab impietate sua, feceritque
iudicium, et iustitiam, vivet in eis. 20Et dici-
tis: Non est recta via Domini. Unumquem-
que iuxta vias suas iudicabo de vobis, do-
mus Israel. 21Et factum est in duodecimo
anno, in decimo mense, in quinta mensis
transmigrationis nostrae, venit ad me qui
fugerat de Ierusalem, dicens: Vastata est ci-
vitas. 22Manus autem Domini facta fuerat
ad me vespere, antequam veniret qui fuge-
rat: aperuitque os meum donec veniret ad
me mane, et aperto ore meo non silui am-
plius. 23Et factum est verbum Domini ad me,
dicens: 24Fili hominis, qui habitant in ruino-
sis his super humum Israel, loquentes aiunt:
Unus erat Abraham, et haereditate possedit
terram: nos autem multi sumus, nobis data
est terra in possessionem. 25Idcirco dices ad
eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in san-
guine comeditis, et oculos vestros levatis
ad immunditias vestras, et sanguinem fun-
ditis: numquid terram haereditate posside-
bitis? 26Stetistis in gladiis vestris, fecistis abo-
minationes, et unusquisque uxorem proxi-
mi sui polluit: et terram haereditate posside-
bitis? 27Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus
Deus: Vivo ego, quia qui in ruinosis habi-
tant, gladio cadent: et qui in agro est, bestiis
tradetur ad devorandum: qui autem in prae-
sidiis, et speluncis sunt, peste morientur. 28Et
dabo terram in solitudinem, et in desertum,
et deficiet superba fortitudo eius: et deso-
labuntur montes Israel, eo quod nullus sit
qui per eos transeat. 29Et scient quia ego Do-
minus, cum dedero terram eorum desola-
tam, et desertam propter universas abomi-
nationes suas quas operati sunt. 30Et tu fili
hominis: filii populi tui, qui loquuntur de
te iuxta muros et in ostiis domorum, et di-
cunt unus ad alterum, vir ad proximum suum
loquentes: Venite, et audiamus quis sit ser-
mo egrediens a Domino. 31Et veniunt ad te,
quasi si ingrediatur populus, et sedent co-
ram te populus meus: et audiunt sermones
tuos, et non faciunt eos: quia in canticum
oris sui vertunt illos, et avaritiam suam se-
quitur cor eorum. 32Et es eis quasi carmen
musicum, quod suavi, dulcique sono canitur:
et audiunt verba tua, et non faciunt ea.
33Et cum venerit quod praedictum est (ecce
enim venit), tunc scient quod prophetes
fuerit inter eos.

Cap. XXXIIII

1Et factum est verbum Domini ad me,
dicens: 2Fili hominis propheta de pa-
storibus Israel: propheta, et dices pastori-
bus: Haec dicit Dominus Deus: Vae pasto-
ribus Israel, qui pascebant semetipsos: nonne
greges a pastoribus pascuntur? 3Lac come-
debatis, et lanis operiebamini, et quod cras-
sum erat occidebatis: gregem autem meum
non pascebatis. 4Quod infirmum fuit non
consolidastis, et quod aegrotum non sana-
stis, quod confractum est non alligastis, et
quod abiectum est non reduxistis, et quod
perierat non quaesistis: sed cum austeritate
imperabatis eis, et cum potentia. 5Et di-
spersae sunt oves meae, eo quod non esset
pastor: et factae sunt in devorationem om-
nium bestiarum agri, et dispersae sunt. 6Er-
raverunt greges mei in cunctis montibus,
et in universo colle excelso: et super omnem
faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non
erat qui requireret, non erat, inquam, qui
requireret. 7Propterea pastores audite ver-
bum Domini: 8Vivo ego, dicit Dominus
Deus: quia pro eo quod facti sunt greges
mei in rapinam, et oves meae in devoratio-
nem omnium bestiarum agro, eo quod non
esset pastor (neque enim quaesierunt pasto-
res mei gregem meum:) sed pascebant pa-
stores semetipsos, et greges meos non pasce-
bant: 9propterea, pastores audite verbum
Domini: 10Haec dicit Dominus Deus: Ecce
ego ipse super pastores, requiram gregem


pagina successiva »