La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 814


ctorum posuerunt cubile eius in universis
populis eius: in circuitu eius sepulchrum il-
lius: omnes hi incircumcisi, interfectique gla-
dio. Dederunt enim terrorem suum in terra
viventium, et portaverunt ignominiam
suam cum his, qui descendunt in lacum: in
medio interfectorum positi sunt. 26Ibi Mo-
soch, et Thubal, et omnis multitudo eius:
in circuitu eius sepulchra illius: omnes hi
incircumcisi, interfectique et cadentes gladio:
quia dederunt formidinem suam in terra
viventium. 27Et non dormient cum fortibus,
cadentibusque et incircumcisis, qui descen-
derunt ad infernum cum armis suis, et po-
suerunt gladios suos sub capitibus suis, et
fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum:
quia terror fortium facti sunt in terra viven-
tium. 28Et tu ergo in medio incircumcisorum
contereris, et dormies cum interfectis gla-
dio. 29Ibi Idumaea, et reges eius, et omnes du-
ces eius, qui dati sunt cum exercitu suo cum
interfectis gladio: et qui cum incircumcisis
dormierunt, et cum his, qui descendunt in
lacum. 30Ibi principes aquilonis omnes,
et universi venatores: qui deducti sunt cum
interfectis, paventes, et in sua fortitudine
confusi: qui dormierunt incircumcisi cum
interfectis gladio, et portaverunt confusio-
nem suam cum his, qui descendunt in la-
cum. 31Vidit eos Pharao, et consolatus est
super universa multitudine sua, quae inter-
fecta est gladio, Pharao, et omnis exercitus
eius, ait Dominus Deus: 32quia dedi terro-
rem meum in terra viventium, et dormivit
in medio incircumcisorum cum interfectis
gladio: Pharao, et omnis multitudo eius:
ait Dominus Deus.

Cap. XXXIII

1Et factum est verbum Domini ad me di-
cens: 2Fili hominis loquere ad filios po-
puli tui, et dices ad eos: Terra cum indu-
xero super eam gladium, et tulerit popu-
lus terrae virum unum de novissimis suis, et
constituerit eum super se speculatorem: 3et
ille viderit gladium venientem super terram,
et cecinerit buccina, et annunciaverit po-
pulo: 4audiens autem, quisquis ille est, soni-
tum buccinae, et non se observaverit, vene-
ritque gladius, et tulerit eum: sanguis ipsius
super caput eius erit. 5Sonum buccinae au-
divit, et non se observavit, sanguis eius in
ipso erit: si autem se custodierit, animam
suam salvabit. 6Quod si speculator viderit
gladium venientem, et non insonuerit buc-
cina: et populus se non custodierit, vene-
ritque gladius, et tulerit de eis animam: ille
quidem in iniquitate sua captus est, san-
guinem autem eius de manu speculatoris
requiram. 7Et tu fili hominis, speculato-
rem dedi te domui Israel: audiens ergo ex
ore meo sermonem, annunciabis eis ex me.
8Si me dicente ad impium: Impie, morte
morieris: non fueris locutus ut se custodiat
impius a via sua: ipse impius in iniquitate
sua morietur, sanguinem autem eius de ma-
nu tua requiram. 9Si autem annunciante
te ad impium ut a viis suis convertatur, non
fuerit conversus a via sua: ipse in iniquitate
sua morietur: porro tu animam tuam libe-
rasti. 10Tu ergo fili hominis dic ad domum
Israel: Sic locuti estis, dicentes: Iniquita-
tes nostrae, et peccata nostra super nos sunt,
et in ipsis nos tabescimus: quomodo ergo
vivere poterimus? 11Dic ad eos: Vivo ego,
dicit Dominus Deus: nolo mortem impii,
sed ut convertatur impius a via sua, et vivat.
Convertimini, convertimini a viis vestris pes-
Simis: et quare moriemini domus Israel?
12Tu itaque fili hominis dic ad filios populi
tui: Iustitia iusti non liberabit eum in qua-
cumque die peccaverit: et impietas impii
non nocebit ei, in quacumque die conversus
fuerit ab impietate sua: et iustus non poterit
vivere in iustitia sua, in quacumque die pec-
caverit. 13Etiamsi dixero iusto quod vita
vivat, et confisus in iustitia sua fecerit ini-
quitatem: omnes iustitiae eius oblivioni tra-
dentur, et in iniquitate sua, quam operatus
est, in ipsa morietur. 14Si autem dixero im-
pio: Morte morieris: et egerit poenitentiam
a peccato suo, feceritque iudicium et iustitiam,
15et pignus restituerit ille impius, rapinamque
reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit,


pagina successiva »