La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 812


superbia potentiae eius: ipsam nubes ope-
riet, filiae autem eius in captivitatem ducen-
tur. 19Et iudicia faciam in Aegypto: et scient
quia ego Dominus. 20Et factum est in un-
decimo anno, in primo mense, in septima
mensis, factum est verbum Domini ad me,
dicens: 21Fili hominis brachium Pharaonis
regis Aegypti confregi: et ecce non est ob-
volutum ut restitueretur ei sanitas, ut liga-
retur pannis, et fasciaretur linteolis, ut rece-
pto robore posset tenere gladium. 22Prop-
terea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego
ad Pharaonem regem Aegypti, et commi-
nuam brachium eius forte, sed confractum:
et deiiciam gladium de manu eius: 23et di-
spergam Aegyptum in gentibus, et venti-
labo eos in terris. 24Et confortabo brachia
regis Babylonis, daboque gladium meum in
manu eius: et confringam brachia Pharao-
nis, et gement gemitibus interfecti coram
facie eius. 25Et confortabo brachia regis
Babylonis, et brachia Pharaonis concident:
et scient quia ego Dominus, cum dedero
gladium meum in manu regis Babylonis,
et extenderit eum super terram Aegypti.
26Et dispergam Aegyptum in nationes, et
ventilabo eos in terras, et scient quia ego
Dominus.

Cap. XXXI

1Et factum est in anno undecimo, tertio
mense, una mensis, factum est verbum
Domini ad me, dicens: 2Fili hominis dic
Pharaoni regi Aegypti, et populo eius:
Cui similis factus es in magnitudine tua?
3Ecce Assur quasi cedrus in Libano, pul-
cher ramis, et frondibus nemorosus, excel-
susque altitudine, et inter condensas frondes
elevatum est cacumen eius. 4Aquae nutrie-
runt illum, abyssus exaltavit illum: flumina
eius manabant in circuitu radicum eius, et
rivos suos emisit ad universa ligna regio-
nis. 5Propterea elevata est altitudo eius su-
per omnia ligna regionis: et multiplicata
sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius
prae aquis multis. 6Cumque extendisset um-
bram suam, in ramis eius fecerunt nidos om-
nia volatilia caeli, et sub frondibus eius ge-
nuerunt omnes bestiae saltuum, et sub um-
braculo illius habitabat coetus gentium plu-
rimarum. 7Eratque pulcherrimus in magni-
tudine sua, et in dilatatione arbustorum
suorum: erat enim radix illius iuxta aquas
multas. 8Cedri non fuerunt altiores illo in
paradiso Dei, abietes non adaequaverunt sum-
mitatem eius, et platani non fuerunt aequae
frondibus illius: omne lignum paradisi Dei
non est assimilatum illi, et pulchritudini
eius. 9Quoniam speciosum feci eum, et
multis, condensisque frondibus: et aemulata
sunt eum omnia ligna voluptatis, quae erant
in paradiso Dei. 10Propterea haec dicit Do-
minus Deus: Pro eo quod sublimatus est
in altitudine, et dedit summitatem suam vi-
rentem atque condensam, et elevatum est
cor eius in altitudine sua: 11Tradidi eum in
manu fortissimi gentium, faciens faciet ei:
iuxta impietatem eius eieci eum. 12Et suc-
cident eum alieni, et crudelissimi nationum,
et proiicient eum super montes, et in cun-
ctis convallibus corruent rami eius, et con-
fringentur arbusta eius in universis rupi-
bus terrae: et recedent de umbraculo eius
omnes populi terrae, et relinquent eum.
13In ruina eius habitaverunt omnia volati-
lia caeli, et in ramis eius fuerunt universae
bestiae regionis. 14Quam ob rem non ele-
vabuntur in altitudine sua omnia ligna a-
quarum, nec ponent sublimitatem suam in-
ter nemorosa atque frondosa, nec stabunt
in sublimitate sua omnia, quae irrigantur
aquis: quia omnes traditi sunt in mortem
ad terram ultimam in medio filiorum ho-
minum ad eos, qui descendunt in lacum.
15Haec dicit Dominus Deus: In die quan-
do descendit ad inferos, induxi luctum,
operui eum abysso: et prohibui flumina
eius, et coercui aquas multas: contristatus
est super eum Libanus, et omnia ligna agri
concussa sunt. 16A sonitu ruinae eius com-
movi gentes, cum deducerem eum ad in-
fernum cum his, qui descendebant in la-
cum: et consolata sunt in terra infima omnia
ligna voluptatis egregia, atque praeclara in


pagina successiva »