
exutraque parte oraculi 19Cherub unus sit
in latere uno, et alter in altero. 20Utrumque
latus propitiatorii tegat expandentes alas,
et operientes oraculum, respiciantque se mu-
tuo versis vultibus in propitiatorium quo
operienda est arca, 21in qua pones tsstimo-
nium quod dabo tibi. 22Inde praecipiam, et
loquar ad te supra propitiatorium, ac de
medio duorum Cherubim, qui erunt super
arcam testimonii, cuncta quae mandabo per
te filiis Israel. 23Facies et mensam de lignis
setim, abentem duos cubitos longitudinis,
et in latitudine cubitum, et in altitudine
cubitum ac semissem. 24Et inaurabis eam
auro purissimo: faciesque illi labium aureum
per circuitum, 25et ipsi labio coronam inter-
rasilem altam quattuor digitis: et super il-
lam, alteram coronam aureolam. 26Quat-
tuor quoque circulos anreos praeparabis,
et pones eos in quattuor angulis eiusdem
mensae per singulos pedes. 27Subter coro-
nam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes
per eos, et possit mensa portari. 28Ipsos
quoque vectes facies de lignis setim, et cir-
cumdabis auro ad subvehendam mensam.
29Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula,
et cyathos, in quibus offerenda sunt liba-
mina, ex auro purissimo. 30Et pones super
mensam panes propositionis in conspectu
meo semper. 31Facies et candelabrum du-
ctile de auro mundissimo, hastile eius, ca-
lamos, scyphos, et shaerulas, ac lilia ex ip-
so procedentia. 32Sex calami egredientur
de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex
altera. 33Tres scyphi quasi in nucis modum
per calamos sigulos, sphaerulaque simul, et
lilium: et tres similiter scyphi instar nucis
in calamo altero, sphaerulaque simil et lilium,
hoc erit opus sex calamorum, qui produ-
cendi sunt de hastili: 34in ipso autem cande-
labro erunt quattuor scyphi in nucis mo-
dum, sphaerulaeque, per singulos, et lilia. 35Spae-
rulae sub duobus calamis per tria loca, qui
simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
36Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt,
universa ductilia de auro purissimo. 37Facies
et lucernas septem, et pones eas super can-
delabrum, ut luceant ex adverso. 38Emun-
ctoria quoque et ubi quae emuncta sunt ex-
tinguantur, fiant de auro purissimo. 39Om-
ne pondus candelabri cum universis vasis
suis habebit talentum auri purissimi. 40In-
spice, et fac secundum exemplar quod tibi
in monte monstratum est.
Cap. XXVI
1Tabernaculum vero ita facies: De-
cem cortinas de bysso retorta, et hya-
cinto, ac purpura, coccoque bis tincto, va-
riatas opere plumario facies. 2Longitudo
cortinae unius habebit vigintiocto cubi-
tos: latitudo, quattuor cubitorum erit. Unius
mensurae fient universa tentoria. 3Quin-
que cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae
quinque nexu simili cohaerebunt. 4Ansulas
hyacinthinas in lateribus ac summitatibus
facies cortinarum, ut possint invicem co-
pulari. 5Quinquagenas ansulas cortina ha-
bebit in utraque parte, ita insertas, ut ansa
contra ansam veniat, et altera alteri possit
aptari. 6Facies et quinquaginta circulos
aureos quibus cortinarum vela iungenda
sunt, ut unum tabernaculum fiat. 7Facies
et saga cilicina undecim, ad operiendum te-
ctum tabernaculi. 8Longitudo sagi unius
habebit triginta cubitos: et latitudo, quat-
tuor: aequa erit mensura sagorum om-
nium. 9E quibus quinque iunges seorsum,
et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum
sagum in fronte tecti duplices. 10Facies et
quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut con-
iungi cum altero queat: et quinquaginta
ansas in ora sagi alterius, ut cum altero co-
puletur. 11Facies et quinquaginta fibulas
aeneas quibus iungantur ansae, ut unum ex
omnibus operimentum fiat. 12Quod au-
tem superfuerit in sagis quae parantur tecto,
idest unum sagum quod amplius est, ex
medietate eius operies posteriora taberna-
culi. 13Et cubitus ex una parte pendebit, et
alter ex altera qui plus est in sagorum lon-
gitudine, utrumque latus tabernaculi pro-
tegens. 14Facies et operimentum aliud te-
cto de pellibus arietum rubricatis: et super
pagina successiva »