
hoc rursum aliud operimentum de ianthi-
nis pellibus. 15Facies et tabulas stantes ta-
bernaculi de lignis setim, 16quae singulae de-
nos cubitos in longitudine habeant, et in
latitudine singulos ac semissem. 17In late-
ribus tabulae, duae incastraturae fient, qui-
bus tabula alteri tabulae connectatur: at-
que in hunc modum cunctae tabulae para-
buntur. 18Quarum viginti erunt in latere
meridiano quod vergit ad Austrum. 19Qui-
bus quadraginta bases argenteas fundes,
ut binae bases singulis tabulis per duos an-
gulos subiiciantur. 20In latere quoque se-
cundo tabernaculi quod vergit ad Aquilo-
nem, viginti tabulae erunt, 21quadraginta ha-
bentes bases argenteas, binae bases singulis
tabulis supponentur. 22Ad occidentalem ve-
ro plagam tabernaculi facies sex tabulas,
23et rursum alias duas quae in angulis eri-
gantur post tergum tabernaculi. 24Eruntque
coniunctae deorsum usque sursum, et una
omnes compago retinebit. Duabus quo-
que tabulis quae in angulis ponendae sunt,
similis iunctura servabitur. 25Et erunt si-
mul tabulae octo, bases earum argenteae se-
decim, duabus basibus per unam tabulam
supputatis. 26Facies et vectes de lignis setim
quinque ad continendas tabulas in uno la-
tere tabernaculi, 27et quinque alios in alte-
ro, et eiusdem numeri ad occidentalem pla-
gam: 28qui mittentur per medias tabulas a
summo usque ad summum. 29Ipsas quoque
tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos
aureos per quos vectes tabulata contineant:
quos operies laminis aureis. 30Et eriges ta-
bernaculum iuxta exemplar quod tibi in
Monte monstrantum est. 31Facies et velum
de hyacintbo, et purpura, coccoque bis tin-
cto, et bysso retorta, opere plumario et pul-
cra varietate contextum: 32quod appen-
des ante quattuor columnas de lignis se-
tim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et
habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
33Inseretur autem velum per circulos, intra
quod pones ercam testimonii, quo et San-
ctuarium, et Sanctuarii sanctuaria dividen-
tur. 34Pones et propitiatorium super arcam
testimonii in Sancto sanctorum: 35mensamque
extra velum: et contra mensam candela-
brum in latere tabernaculi meridiano: men-
sa enim stabit in parte Aquilonis. 36Facies
et tentorium in introitu tabernaculi de
hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto,
et bysso retorta, opere plumarii. 37Et quin-
que columnas deaurabis lignorum setim,
ante quas ducetur tentorium: quarum
erunt capita aurea, et bases aenea.
Cap. XXVII
1Facies et altare de lignis setim, quod
habebit quinque cubitos in longitudi-
ne, et totidem in latitudine, idest quadrum,
et tres cubitos in altitudine. 2Cornua au-
tem per quattuor angulos ex ipso erunt
et operies illud aere. 3Faciesque in usus eius
lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes
atque fuscinulas, et ignium receptacula.
Omnia vasa ex aere fabricabis. 4Craticu-
lamque in modum retis aeneam: per cuius
quattuor angulos erunt quattuor annuli
aenei, 5quos pones subter arulam altaris:
eritque craticula usque ad altaris medium.
6Facies et vectes altaris de lignis setim duos,
quos operies laminis aeneis: 7et induces per
circulos, eruntque ex utroque latere altaris
ad portandum. 8Non solidum, sed inane et
cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in
Monte monstratum est. 9Facies et atrium
tabernaculi, in cuius australi plaga contra
meridiem erunt tentoria de bysso retorta:
centum cubitos unum latus tenebit in lon-
gitudine. 10Et columnas viginti cum basi-
bus totidem aeneis, quae capita cum caelatu-
ris suis habebunt argentea. 11Similiter et in
latere aquilonis per longum erunt tento-
ria centum cubitorum, columnae viginti,
et bases aeneae eiusdem numeri, et capita
earum cum caelaturis suis argentea. 12In
latitudine vero atrii, quod respicit ad occi-
dentem, erunt tentoria per quinquaginta
cubitos, et columnae decem, basesque toti-
dem. 13In ea quoque atrii latitudine, quae
respicit ad orientem, quinquaginta cubiti
erunt. 14In quibus quindecim cubitorum ten-
pagina successiva »