
faciant in me, si servieris diis eorum: quod
tibi certe erit in scandalum.
Cap. XXIIII
1Moysi quoque dixit: Ascende ad Do-
minum tu, et Aaron, Nadab et Abiu,
et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis
procul. 2Solusque Moyses ascendet ad Do-
minum, et illi non appropinquabunt: nec
populus ascendet cum eo. 3Venit ergo
Moyses et narravit plebi omnia verba Do-
mini, atque iudicia: responditque omnis po-
pulus una voce: Omnia verba Domini, quae
locutus est, faciemus. 4Scripsit autem Moy-
ses universos sermones Domini: et mane
consurgens aedificavit altare ad radices mon-
tis, et duodecim titulos per duodecim tri-
bus Israel. 5Misitque iuvenes de filiis Israel,
et obtulerunt holocausta, immolaveruntque
victimas pacificas Domino, vitulos. 6Tulit
itaque Moyses dimidiam partem sangui-
nis, et misit in crateras: partem autem resi-
duam fudit super altare. 7Assumensque vo-
lumen foederis, legit audiente populo: qui
dixerunt: Omnia quae locutus est Domi-
nus, faciemus, et erimus obedientes. 8Ille
vero sumptum sanguinem respersit in po-
pulum, et ait: Hic est sanguis foederis quod
pepigit Dominus vobiscum super cunctis
sermonibus his. 9Ascenderuntque Moyses
et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de
senioribus Israel: 10et viderunt Deum Israel:
et sub pedibus eius quasi opus lapidis sap-
phirini, et quasi caelum, cum serenum est.
11Nec super eos qui procul recesserant de
filiis Israel, misit manum suam, videruntque
Deum, et comederunt, ac biberunt. 12Di-
xit autem Dominus ad Moysen: Ascende
ad me in montem, et esto ibi: daboque tibi
tabulas lapideas, et legem, ac mandata quae
scripti: ut doceas eos. 13Surrexerunt Moy-
ses, et Iosue minister eius: ascendensque Moy-
ses in montem Dei, 14senioribus ait: Expe-
ctate hic donec revertamur ad vos. Habe-
tis Aaron et Hur vobiscum: si quid natum
fuerit quaestionis, referetis ad eo. 15Cumque
ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
16et habitavit gloriam Domini super Sinai, te-
gens illum nube sex diebus: septimo au-
tem die vocavit cum de medio caliginis.
17Erat autem species gloriae Domini, qua-
si ignis ardens super verticem montis in
conspectu filiorum Israel. 18Ingressusque
Moyses medium nebulae, ascendit in mon-
tem: et fuit ibi quadraginta diebus, et qua-
draginta noctibus.
Cap. XXV
1Locutusque est Dominus ad Moysen,
dicens: 2Loquere filiis Israel ut tollant
mihi primitias ab omni homine qui offeret
ultroneus, accipietis eas. 3Haec sunt autem
quae accipere debetis: Aurum, et argentum,
et aes, 4hyacinthum et purpuram, coccumque
bis tinctum, et byssum, pilos caprarum, 5et
pelles arietum rubricatas, pellesque ianthi-
nas, et ligna setim: 6oleum ad luminaria
concinnanda: aromata in unguentum, et
thymiamata boni odoris: 7lapides onychi-
nos, et gemmas ad ornandum ephod, ac
rationale. 8Facientque mihi sanctuarium,
et habitabo in medio eorum: 9iuxta om-
nem similitudinem tabernaculi quod osten-
dam tibi, et omnium vasorum in cultum
eius: sicque facietis illud: 10Arcam de lignis
setim compingite, cuius longitudo habeat
duos et semis cubitos: latitudo, cubitum
et dimidium: altitudo, cubitum similiter
ac semissem. 11Et deaurabis eam auro mun-
dissimo intus et foris: facisque supra, coro-
nam auream per circuitum: 12et quattuor
circulos aureos, quos pones per quattuor
arcae angulos: duo circuli sint in latere,
uno, et duo in altero. 13Facies quoque ve-
ctes de lignis setim, et operies eos auro.
14Inducesque per circulos qui sunt in arcae
lateribus, ut portetur in eis: 15qui semper
erunt in circulis, nec umquam extrahentur
ab eis. 16Ponesque in arca testificationem
quam dabo tibi. 17Facies et propitiarorium
de auro mundissimo: duos cubitos et di-
midium tenebit longitudo eius, et cubi-
tum ac semissem latitudo. 18Duos quoque
Cherubim aureos, et productiles facies,
pagina successiva »