La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 756


bimus bellum, et clangorem tubae non au-
diemus, et famem non sustinebimus: et
ibi habitabimus. 15Propter hoc nunc audi-
te verbum Domini reliquiae Iuda: Haec di-
cit Dominus exercituum, Deus Israel: Si
posueritis faciem vestram ut ingrediamini
Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis:
16gladius quem vos formidatis, ibi compre-
hendet vos in terra Aegypti: et fames,
pro qua estis soliciti, adhaerebit vobis in
Aegypto, et ibi moriemini. 17Omnesque viri,
qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur
Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gla-
dio, et fame, et peste: nullus de eis rema-
nebit, nec effugiet a facie mali, quod ego
afferam super eos. 18Quia haec dicit Domi-
nus exercituum, Deus Israel: Sicut confla-
tus est furor meus, et indignatio mea super
habitatores Ierusalem: sic conflabitur indi-
gnatio mea super vos, cum ingressi fueritis
Aegyptum, et eritis in iusiurandum, et in stu-
porem, et in maledictum, et in opprobrium:
et nequaquam ultra videbitis locum istum.
19Verbum Domini super vos reliquiae Iu-
da: Nolite intrare Aegyptum: scientes scie-
tis quia obtestatus sum vos hodie, 20quia
decepistis animas vestras: vos enim misi-
stis me ad Dominum Deum nostrum di-
centes: Ora pro nobis ad Dominum Deum
nostrum, et iuxta omnia quaecumque dixe-
rit tibi Dominus Deus noster, sic annun-
tia nobis, et faciemus. 21Et annunciavi vo-
bis hodie, et non audistis vocem Domini
Dei vestri super universis, pro quibus misit
me ad vos. 22Nunc ergo scientes scietis quia
gladio, et fame, et peste moriemini in loco
ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.

Cap. XLIII

1Factum est autem, cum complesset Ie-
remias loquens ad populum universos
sermones Domini Dei eorum, pro quibus
miserat eum Dominus Deus eorum ad illos,
omnia verba haec: 2dixit Azarias filius
Osaiae, et Iohanan filius Caree, et omnes vi-
ri superbi, dicentes ad Ieremiam: Menda-
cium tu loqueris: non misit te Dominus
Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Aegy-
ptum ut habitetis illuc. 3Sed Baruch filius
Neriae incitat te adversum nos, ut tradat
nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat
nos, et traduci faciat in Babylonem. 4Et non
audivit Iohanan filius Caree, et omnes
principes bellatorum, et universus populus
vocem Domini ut manerent in terra Iu-
da. 5Sed tollens Iohanan filius Caree, et
universi principes bellatorum universos reli-
quiarum Iuda, qui reversi fuerant de cun-
ctis gentibus, ad quas fuerant ante disper-
si, ut habitarent in terra Iuda: 6viros, et
mulieres, et parvulos, et filias regis, et om-
nem animam, quam reliquerat Nabuzar-
dan princeps militiae cum Godolia filio
Ahicam, filii Saphan, et Ieremiam prophe-
tam, et Baruch filium Neriae. 7Et ingressi sunt
terram Aegypti, quia non obedierunt vo-
ci Domini: et venerunt usque ad Taphnis.
8Et factus est sermo Domini ad Ieremiam
in Taphnis, dicens: 9Sume lapides grandes
in manu tua, et abscondes eos in crypta,
quae est sub muto latericio in porta domus
Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Iu-
daeis: 10Et dices ad eos: Haec dicit Domi-
nus exercituum Deus Israel: Ecce ego mit-
tam, et assumam Nabuchodonosor regem
Babylonis servum meum: et ponam thronum
eius super lapides istos, quos abscondi, et
statuet solium suum super eos. 11Veniensque
percutiet terram Aegypti: quos in mortem,
in mortem: et quos in captivitatem, in ca-
ptivitatem: et quos in gladium, in gladium.
12Et succendet ignem in delubris deorum
Aegypti, et comburet ea, et captivos du-
cet illos: et amicietur terra Aegypti, sicut
amicitur pastor pallio suo: et egredietur
inde in pace. 13Et conteret statuas domus
Solis, quae sunt in terra Aegypti: et de-
lubra deorum Aegypti comburet igni.

Cap. XLIIII

1Verbum, quod factum est per Iere-
miam ad omnes Iudaeos, qui habita-
bant in terra Aegypti, habitantes in Mag-
dalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in


pagina successiva »