
8Decem autem viri reperti sunt inter eos,
qui dixerunt ad Ismahel: Noli occidere
nos: quia habemus thesauros in agro, fru-
menti, et hordei, et olei, et mellis. Et cessa-
vit, et non interfecit eos cum fratribus suis.
9Lacus autem, in quem proiecerat Ismahel
omnia cadavera virorum, quos percussit
propter Godoliam, ipse est, quem fecit rex
Asa propter Baasa regem Israel: ipsum re-
plevit Ismahel filius Nathaniae occisis. 10Et
captivas duxit Ismahel omnes reliquias po-
puli, qui erant in Masphath: filias regis, et
universum populum, qui remanserat in
Masphath: quos commendaverat Nabuzar-
dan princeps militiae Godoliae filio Ahicam.
Et cepit eos Ismahel filius Nathaniae, et
abiit ut transiret ad filios Ammon. 11Audi-
vit autem Iohanan filius Caree, et omnes
principes bellatorum, qui erant cum eo,
omne malum, quod fecerat Ismahel filius
Nathaniae. 12Et assumptis universis viris,
profecti sunt ut bellarent adversum Isma-
hel filium Nathaniae, et invenerunt eum ad
aquas multas, quae sunt in Gabaon. 13Cumque
vidisset omnis populus, qui erat cum Isma-
hel, Iohanan filium Caree, et universos prin-
cipes bellatorum, qui erant cum eo, laetati
sunt. 14Et reversus est omnis populus, quem ce-
perat Ismahel, in Masphath: reversusque abiit
ad Iohanan filium Caree. 15Ismahel au-
tem filius Nathaniae fugit cum octo viris a
facie Iohanan, et abiit ad filios Ammon.
16Tulit ergo Iohanan filius Caree, et om-
nes principes bellatorum, qui erant cum
eo, universas reliquias vulgi, quas reduxe-
rat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphath,
postquam percussit Godoliam filium Ahi-
cam: fortes viros ad praelium, et mulieres,
et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de
Gabaon. 17Et abierunt, et sederunt pere-
grinantes in Chamaam, quae est iuxta Beth-
lehem, ut pergerent, et introirent Aegy-
ptum 18a facie Chaldaeorum: timebant enim
eos, quia percusserat Ismahel filius Na-
thaniae Godoliam filium Ahicam, quem
praeposuerat rex Babylonis in terra Iu-
da.
Cap. XLII
1Et accesserunt omnes principes bella-
torum, et Iohanan filius Caree, et Iezo-
nias filius Osaiae, et reliquum vulgus a par-
vo usque ad magnum: 2Dixeruntque ad Ie-
remiam prophetam: Cadat oratio nostra
in conspectu tuo: et ora pro nobis ad Do-
minum Deum tuum pro universis reliquiis
istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus,
sicut oculi tui non intuentur: 3et annunciet
nobis Dominus Deus tuus viam, per quam
pergamus, et verbum, quod faciamus. 4Dixit
autem ad eos Ieremias propheta: Audivi:
ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum
secundum verba vestra: omne verbum, quod-
cumque responderit mihi, indicabo vobis:
nec celabo vos quidquam. 5Et illi dixerunt
ad Ieremiam: Sit Dominus inter nos testis
veritatis et fidei, si non iuxta omne verbum,
in quo miserit te Dominus Deus tuus ad
nos, sic faciemus. 6Sive bonum est, sive ma-
lum, voci Domini Dei nostri, ad quem mit-
timus te, obediemus: ut bene sit nobis cum
audierimus vocem Domini Dei nostri.
7Cum autem completi essent decem dies,
factum est verbum Domini ad Ieremiam.
8Vocavitque Iohanan filium Caree, et omnes
principes bellatorum, qui erant cum eo, et
universum populum a minimo usque ad
magnum. 9Et dixit ad eos: Haec dicit Do-
minus Deus Israel, ad quem misistis me, ut
prosternerem preces vestras in conspectu
eius: 10Si quiescentes manseritis in terra hac,
aedificabo vos, et non destruam; plantabo,
et non evellam: iam enim placatus sum su-
per malo quod feci vobis. 11Nolite timere
a facie regis Babylonis, quem vos pavidi
formidatis: nolite metuere eum, dicit Do-
minus: quia vobiscum sum ego, ut salvos
vos faciam, et eruam de manu eius. 12Et da-
bo vobis misericordias, et miserebor vestri,
et habitare vos faciam in terra vestra. 13Si
autem dixeritis vos: Non habitabimus in
terra ista, nec audiemus vocem Domini
Dei nostri, 14dicentes: Nequaquam, sed ad
terram Aegypti pergemus: ubi non vide-
pagina successiva »