La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 706


mea in sempiternum erit, et iustitia mea non
deficiet. 7Audite me qui scitis iustum, po-
pulus meus, lex mea in corde eorum: noli-
te timere opprobrium hominum, et blasphe-
mias eorum ne metuatis. 8Sicut enim ve-
stimentum, sic comedet eos vermis: et sicut
lanam, sic devorabit eos tinea: Salus autem
mea in sempiternum erit, et iustitia mea in
generationes generationum.
9Consurge, consurge, induere fortitudi-
nem brachium Domini: consurge sicut in
diebus antiquis, in generationibus saeculo-
rum. Numquid non tu percussisti super-
bum, vulnerasti draconem?
10Numquid non tu siccasti mare, aquam
abyssi vehementis: qui posuisti profundum
maris viam, ut transirent liberati?
11Et nunc qui redempti sunt a Domino,
revertentur, et venient in Sion laudantes,
et laetitia sempiterna super capita eorum,
gaudium et laetitiam tenebunt, fugiet dolor
et gemitus. 12Ego, ego ipse consolabor vos:
quis tu ut timeres ab homine mortali, et a
filio hominis qui quasi foenum ita arescet?
13Et oblitus es Domini factoris tui, qui te-
tendit caelos et fundavit terram: et formi-
dasti iugiter tota die a facie furoris eius,
qui te tribulabat, et paraverat ad perden-
dum: ubi nunc est furor tribulantis? 14Cito
veniet gradiens ad aperiendum, et non in-
terficiet usque ad internecionem, nec defi-
ciet panis eius. 15Ego autem sum Dominus
Deus tuus, qui conturbo mare, et intume-
scunt fluctus eius: Dominus exercituum no-
men meum. 16Posui verba mea in ore tuo,
et in umbra manus meae protexi te, ut plan-
tes caelos, et fundes terram: et dicas ad Sion:
Populus meus es tu. 17Elevare, elevare, con-
surge, Ierusalem, quae bibisti de manu Do-
mini calicem irae eius: usque ad fundum ca-
licis soporis bibisti, et potasti usque ad fae-
ces. 18Non est qui sustentet eam ex omnibus
filiis quos genuit: et non est qui apprehen-
dat manum eius ex omnibus filiis, quos enu-
trivit. 19Duo sunt quae occurrerunt tibi: quis
contristabitur super te? Vastitas, et contri-
tio, et fames, et gladius, quis consolabitur te?
20Filii tui proiecti sunt, dormierunt in capi-
te omnium viarum, sicut oryx illaqueatus:
pleni indignatione Domini, increpatione
Dei tui. 21Idcirco audi hoc paupercula, et
ebria non a vino. 22Haec dicit dominator
tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit
pro populo suo: Ecce tuli de manu tua ca-
licem soporis, fundum calicis indignationis
meae, non adiicies ut bibas illum ultra. 23Et
ponam illum in manu eorum qui te humi-
liaverunt, et dixerunt animae tuae: Incurva-
re, ut transeamus: et posuisti ut terram cor-
pus tuum, et quasi viam transeuntibus.

Cap. LII

1Consurge, consurge, induere forti-
tudine tua, Sion, induere vestimentis
gloriae tuae Ierusalem civitas sancti: quia
non adiiciet ultra ut pertranseat per te in-
circumcisus et immundus. 2Excutere de
pulvere, consurge, sede, Ierusalem: solve
vincula colli tui captiva filia Sion. 3Quia
haec dicit Dominus: Gratis venundati estis,
et sine argento redimemini. 4Quia haec di-
cit Dominus Deus: In Aegyptum descen-
dit populus meus in principio, ut colonus
esset ibi: et Assur absque ulla causa calum-
niatus est eum. 5Et nunc quid mihi est hic, dicit
Dominus, quoniam ablatus est populus
meus gratis? Dominatores eius inique a-
gunt, dicit Dominus, et iugiter tota die no-
men meum blasphematur. 6Propter hoc
sciet populus meus nomen meum in die
illa: quia ego ipse qui loquebar, ecce ad-
sum. 7Quam pulchri super montes pedes
annunciantis et praedicantis pacem: an-
nunciantis bonum, praedicantis salutem,
dicentis Sion: Regnabit Deus tuus! 8Vox
speculatorum tuorum: levaverunt vocem,
simul laudabunt: quia oculo ad oculum
videbunt cum converterit Dominus Sion.
9Gaudete, et laudate simul deserta Ierusa-
lem: quia consolatus est Dominus popu-
lum suum, redemit Ierusalem. 10Paravit
Dominus brachium sanctum suum in ocu-
lis omnium gentium: et videbunt omnes
fines terrae salutare Dei nostri. 11Recedite,


pagina successiva »