La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 705


ribus, et longe fugabuntur qui absorbebant
te. 20Adhuc dicent in auribus tuis filii steri-
litatis tuae: Angustus est mihi locus, fac spa-
tium mihi ut habitem. 21Et dices in corde
tuo: Quis genuit mihi istos? Ego sterilis, et
non pariens, transmigrata, et captiva: et istos
quis enutrivit? Ego destituta et sola: et isti
ubi erant? 22Haec dicit Dominus Deus: Ec-
ce levabo ad gentes manum meam, et ad
populos exaltabo signum meum. Et affe-
rent filios tuos in ulnis, et filias tuas super
humeros portabunt. 23Et erunt reges nu-
tritii tui, et reginae nutrices tuae: vultu in
terram demisso adorabunt te, et pulverem
pedum tuorum lingent. Et scies quia ego
Dominus, super quo non confundentur qui
exspectant eum. 24Numquid tolletur a forti
praeda? Aut quod captum fuerit a robusto,
salvum esse poterit? 25Quia haec dicit Do-
minus: Equidem, et captivitas a forti tol-
letur: et quod ablatum fuerit a robusto, sal-
vabitur. Eos vero, qui iudicaverunt te, ego
iudicabo, et filios tuos ego salvabo. 26Et ci-
babo hostes tuos carnibus suis: et quasi
musto, sanguine suo inebriabuntur: et sciet
omnis caro quia ego Dominus salvans te,
et redemptor tuus fortis Iacob.

Cap. L

1Haec dicit Dominus: Quis est hic liber
repudii matris vestrae, quo dimisi eam?
aut quis est creditor meus, cui vendidi vos?
Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et
in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
2Quia veni, et non erat vir: vocavi, et non
erat qui audiret. Numquid abbreviata et
parvula facta est manus mea, ut non possim
redimere? Aut non est in me virtus ad li-
berandum? Ecce in increpatione mea de-
sertum faciam mare, ponam flumina in
siccum: computrescent pisces sine aqua, et
morientur in siti. 3Induam caelos tenebris,
et saccum ponam operimentum eorum.
4Dominus dedit mihi linguam eruditam ut
sciam sustentare eum qui lassus est verbo:
Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut
audiam quasi magistrum. 5Dominus Deus
aperuit mihi aurem, ego autem non contra-
dico: retrorsum non abii. 6Corpus meum
dedi percutientibus, et genas meas vellen-
tibus: faciem meam non averti ab increpan-
tibus, et conspuentibus in me. 7Dominus
Deus auxiliator meus, ideo non sum confu-
sus: ideo posui faciem meam ut petram
durissimam, et scio quoniam non confun-
dar. 8Iuxta est qui iustificat me, quis con-
tradicet mihi? Stemus simul, quis est adver-
sarius meus? Accedat ad me. 9Ecce Domi-
nus Deus auxiliator meus: quis est qui con-
demnet me? Ecce omnes quasi vestimentum
conterentur, tinea comedet eos. 10Quis ex
vobis timens Dominum, audiens vocem servi
sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est
lumen ei, speret in nomine Domini, et in-
nitatur super Deum suum. 11Ecce vos om-
nes accendentes ignem accincti flammis,
ambulate in lumine ignis vestri, et in flam-
mis quas succendistis: de manu mea factum
est hoc vobis, in doloribus dormietis.

Cap. LI

1Audite me qui sequimini quod iu-
stum est, et quaeritis Dominum: atten-
dite ad petram unde excisi estis, et ad ca-
vernam laci de qua praecisi estis. 2Attendi-
te ad Abraham, patrem vestrum, et ad Sa-
ram, quae peperit vos: quia unum vocavi
eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
3Consolabitur ergo Dominus Sion, et con-
solabitur omnes ruinas eius: et ponet de-
sertum eius quasi delicias, et solitudinem eius
quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia
invenietur in ea, gratiarum actio, et vox
laudis. 4Attendite ad me popule meus, et
tribus mea, me audite: quia lex a me exiet,
et iudicium meum in lucem populorum re-
quiescet. 5Prope est iustus meus, egressus
est salvator meus, et brachia mea populos
iudicabunt: me insulae exspectabunt, et bra-
chium meum sustinebunt. 6Levate in cae-
lum oculos vestros, et videte sub terra deor-
sum: quia caeli sicut fumus liquescent, et ter-
ra sicut vestimentum atteretur, et habitato-
res eius sicut haec interibunt: Salus autem


pagina successiva »