
recedite: exite inde, pollutum nolite tange-
re: exite de medio eius: mundamini, qui
fertis vasa Domini. 12Quoniam non in tu-
multu exibitis, nec in fuga properabitis:
praecedet enim vos Dominus, et congrega-
bit vos Deus Israel. 13Ecce intelliget servus
meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis
erit valde. 14Sicut obstupuerunt super te
multi, sic inglorius erit inter viros aspectus
eius, et forma eius inter filios hominum.
15Iste asperget gentes multas, super ipsum
continebunt reges os suum: quia quibus
non est narratum de eo viderunt: et qui
non audierunt contemplati sunt.
Cap. LIII
1Quis credidit auditui nostro? Et bra-
chium Domini cui revelatum est? 2Et
ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut
radix de terra sitienti: non est species ei, ne-
que decor, et vidimus eum, et non erat aspe-
ctus, et desideravimus eum: 3Despectum, et
novissimum virorum, virum dolorum, et
scientem infirmitatem: et quasi abscondi-
tus vultus eius et despectus, unde nec re-
putavimus eum. 4Vere languores nostros
ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit:
et nos putavimus eum quasi leprosum, et
percussum a Deo, et humiliatum. 5Ipse au-
tem vulneratus est propter iniquitates no-
stras: attritus est propter scelera nostra: di-
sciplina pacis nostrae super eum, et livore
eius sanati sumus. 6Omnes nos quasi oves
erravimus, unusquisque in viam suam de-
clinavit: et posuit Dominus in eo iniqui-
tatem omnium nostrum. 7Oblatus est quia
ipse voluit, et non aperuit os suum: sicut
ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus
coram tondente se obmutescet, et non ape-
riet os suum. 8De angustia, et de iudicio
sublatus est: generationem eius quis enar-
rabit? Quia abscissus est de terra viventium:
propter scelus populi mei percussi eum. 9Et
dabit impios pro sepultura, et divitem pro
morte sua, eo quod iniquitatem non fece-
rit, neque dolus fuerit in ore eius. 10Et Do-
minus voluit conterere eum in infirmitate:
si posuerit pro peccato animam suam, vi-
debit semen longaevum, et voluntas Domi-
ni in manu eius dirigetur. 11Pro eo quod
laboravit anima eius, videbit et saturabitur:
in scientia sua iustificabit ipse iustus servus
meus multos, et iniquitates eorum ipse por-
tabit. 12Ideo dispertiam ei plurimos: et for-
tium dividet spolia, pro eo quod tradidit
in mortem animam suam, et cum scelera-
tis reputatus est: et ipse peccata multorum
tulit, et pro transgressoribus rogavit.
Cap. LIIII
1Lauda, sterilis, quae non paris: decanta
laudem, et hinni, quae non pariebas:
quoniam multi filii desertae magis quam
eius quae habet virum, dicit Dominus. 2Di-
lata locum tentorii tui, et pelles taberna-
culorum tuorum extende, ne parcas: lon-
gos fac funiculos tuos, et clavos tuos con-
solida. 3Ad dexteram enim et ad laevam pe-
netrabis, et semen tuum gentes haeredita-
bit, et civitates desertas inhabitabit. 4Noli
timere, quia non confunderis, neque erube-
sces: non enim te pudebit, quia confusionis
adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii
viduitatis tuae non recordaberis amplius.
5Quia dominabitur tui qui fecit te, Domi-
nus exercituum nomen eius: et redemptor
tuus, sanctus Israel: Deus omnis terrae voca-
bitur. 6Quia et mulierem derelictam et
moerentem spiritu vocavit te Dominus, et
uxorem ab adolescentia abiectam, dixit Deus
tuus. 7Ad punctum in modico dereliqui te,
et in miserationibus magnis congregabo
te. 8In momento indignationis abscondi
faciem meam parumper a te, et in miseri-
cordia sempiterna misertus sum tui: dixit
redemptor tuus, Dominus. 9Sicut in diebus
Noe istud mihi est, cui iuravi ne inducerem
aquas Noe ultra super terram: sic iuravi ut
non irascar tibi, et non increpem te. 10Mon-
tes enim commovebuntur, et colles con-
tremiscent: misericordia autem mea non re-
cedet a te, et foedus pacis meae non move-
bitur, dixit miserator tuus Dominus. 11Pau-
percula, tempestate convulsa, absque ulla
pagina successiva »